[1] Et cum compleretur dies Pen tecostes, erant omnes pariter in eodem loco.
[2] Et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum, ubi erant sedentes.
[3] Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum;
[4] et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus dabat eloqui illis.
[5] Erant autem in Ierusalem habitantes Iudaei, viri religiosi ex omni natione, quae sub caelo est;
[6] facta autem hac voce, convenit multitudo et confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes.
[7] Stupebant autem et mirabantur dicentes: “ Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilaei sunt?
[8] Et quomodo nos audimus unusquisque propria lingua nostra, in qua nati sumus?
[9] Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam, Iudaeam quoque et Cappadociam, Pontum et Asiam,
[10] Phrygiam quoque et Pamphyliam, Aegyptum et partes Libyae, quae est circa Cyrenem, et advenae Romani,
[11] Iudaei quoque et proselyti, Cretes et Arabes, audimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei ”.
[12] Stupebant autem omnes et haesitabant ad invicem dicentes: “ Quidnam hoc vult esse? ”;
[13] alii autem irridentes dicebant: “ Musto pleni sunt isti ”.
[14] Stans autem Petrus cum Undecim levavit vocem suam et locutus est eis: “ Viri Iudaei et qui habitatis Ierusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea.
[15] Non enim, sicut vos aestimatis, hi ebrii sunt, est enim hora diei tertia;
[16] sed hoc est, quod dictum est per prophetam Ioel:
[17] “Et erit: in novissimis diebus, dicit Deus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, et iuvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt;
[18] et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt.
[19] Et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum, sanguinem et ignem et vaporem fumi;
[20] sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.
[21] Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit”.
[22] Viri Israelitae, audite verba haec: Iesum Nazarenum, virum approbatum a Deo apud vos virtutibus et prodigiis et signis, quae fecit per illum Deus in medio vestri, sicut ipsi scitis,
[23] hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manum iniquorum affigentes interemistis,
[24] quem Deus suscitavit, solutis doloribus mortis, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab ea.
[25] David enim dicit circa eum: “Providebam Dominum coram me semper, quoniam a dextris meis est, ne commovear.
[26] Propter hoc laetatum est cor meum, et exsultavit lingua mea; insuper et caro mea requiescet in spe.
[27] Quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem.
[28] Notas fecisti mihi vias vitae, replebis me iucunditate cum facie tua”.
[29] Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam et defunctus est et sepultus est, et sepulcrum eius est apud nos usque in hodiernum diem;
[30] propheta igitur cum esset et sciret quia iure iurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius,
[31] providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro eius vidit corruptionem.
[32] Hunc Iesum resuscitavit Deus, cuius omnes nos testes sumus.
[33] Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis.
[34] Non enim David ascendit in caelos; dicit autem ipse: “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,
[35] donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum”.
[36] Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit, hunc Iesum, quem vos crucifixistis ”.
[37] His auditis, compuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et reliquos apostolos: “ Quid faciemus, viri fratres? ”.
[38] Petrus vero ad illos: “ Paenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Sancti Spiritus;
[39] vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus, qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster ”.
[40] Aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens: “ Salvamini a generatione ista prava ”.
[41] Qui ergo, recepto sermone eius, baptizati sunt; et appositae sunt in il la die animae circiter tria milia.
[42] Erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus.
[43] Fiebat autem omni animae timor; multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant.
[44] Omnes autem, qui crediderant, erant pariter et habebant omnia communia;
[45] et possessiones et substantias vendebant et dividebant illas omnibus, prout cuique opus erat;
[46] cotidie quoque perdurantes unanimiter in templo et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,
[47] collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat, qui salvi fierent cotidie in idipsum.