[1] Saulus autem, adhuc spirans minarum et caedis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum
[2] et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas, ut, si quos invenisset huius viae viros ac mulieres, vinctos perduceret in Ierusalem.
[3] Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco; et subito circumfulsit eum lux de caelo,
[4] et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi: “ Saul, Saul, quid me persequeris? ”.
[5] Qui dixit: “ Quis es, Domine? ”. Et ille: “ Ego sum Iesus, quem tu persequeris!
[6] Sed surge et ingredere civitatem, et dicetur tibi quid te oporteat facere ”.
[7] Viri autem illi, qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes.
[8] Surrexit autem Saulus de terra; apertisque oculis, nihil videbat; ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum.
[9] Et erat tribus diebus non videns et non manducavit neque bibit.
[10] Erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias; et dixit ad illum in visu Dominus: “ Anania ”. At ille ait: “ Ecce ego, Domine ”.
[11] Et Dominus ad illum: “ Surgens vade in vicum, qui vocatur Rectus, et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem; ecce enim orat
[12] et vidit virum Ananiam nomine introeuntem et imponentem sibi manus, ut visum recipiat ”.
[13] Respondit autem Ananias: “ Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala sanctis tuis fecerit in Ierusalem;
[14] et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes, qui invocant nomen tuum ”.
[15] Dixit autem ad eum Dominus: “ Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel;
[16] ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati ”.
[17] Et abiit Ananias; et introivit in domum et imponens ei manus dixit: “ Saul frater, Dominus misit me, Iesus qui apparuit tibi in via, qua veniebas, ut videas et implearis Spiritu Sancto ”.
[18] Et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae, et visum recepit. Et surgens baptizatus est
[19] et, cum accepisset cibum, confortatus est. Fuit autem cum discipulis, qui erant Damasci, per dies aliquot;
[20] et continuo in synagogis praedicabat Iesum, quoniam hic est Filius Dei.
[21] Stupebant autem omnes, qui audiebant, et dicebant: “ Nonne hic est, qui expugnabat in Ierusalem eos, qui invocabant nomen istud, et huc ad hoc venerat, ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum? ”.
[22] Saulus autem magis convalescebat et confundebat Iudaeos, qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus.
[23] Cum implerentur autem dies multi, consilium fecerunt Iudaei, ut eum interficerent;
[24] notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent;
[25] accipientes autem discipuli eius nocte per murum dimiserunt eum submittentes in sporta.
[26] Cum autem venisset in Ierusalem, tentabat iungere se discipulis; et omnes timebant eum, non credentes quia esset discipulus.
[27] Barnabas autem apprehensum illum duxit ad apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu.
[28] Et erat cum illis intrans et exiens in Ierusalem, fiducialiter agens in nomine Domini.
[29] Loquebatur quoque et disputabat cum Graecis; illi autem quaerebant occidere eum.
[30] Quod cum cognovissent, fratres deduxerunt eum Caesaream et dimiserunt Tarsum.
[31] Ecclesia quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebat pacem; aedificabatur et ambulabat in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus crescebat.
[32] Factum est autem Petrum, dum pertransiret universos, devenire et ad sanctos, qui habitabant Lyddae.
[33] Invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam ab annis octo iacentem in grabato, qui erat paralyticus.
[34] Et ait illi Petrus: “ Aenea, sanat te Iesus Christus; surge et sterne tibi ”. Et continuo surrexit.
[35] Et viderunt illum omnes, qui inhabitabant Lyddam et Saron, qui conversi sunt ad Dominum.
[36] In Ioppe autem erat quaedam discipula nomine Tabitha, quae interpretata dicitur Dorcas; haec erat plena operibus bonis et eleemosynis, quas faciebat.
[37] Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur; quam cum lavissent, posuerunt in cenaculo.
[38] Cum autem prope esset Lydda ab Ioppe, discipuli audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum rogantes: “ Ne pigriteris venire usque ad nos! ”.
[39] Exsurgens autem Petrus venit cum illis; et cum advenisset, duxerunt illum in cenaculum; et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et ostendentes tunicas et vestes, quas faciebat Dorcas, cum esset cum illis.
[40] Eiectis autem omnibus foras Petrus, et ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit: “ Tabitha, surge! ”. At illa aperuit oculos suos et, viso Petro, resedit.
[41] Dans autem illi manum erexit eam et, cum vocasset sanctos et viduas, exhibuit eam vivam.
[42] Notum autem factum est per universam Ioppen, et crediderunt multi in Domino.
[43] Factum est autem, ut dies multos moraretur in Ioppe apud quendam Simonem coriarium.