Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 4:32

[1] Petrus autem et Ioannes ascen debant in templum ad horam orationis nonam.

[2] Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suae, baiulabatur; quem ponebant cotidie ad portam templi, quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum;

[3] is cum vidisset Petrum et Ioannem incipientes introire in templum, rogabat, ut eleemosynam acciperet.

[4] Intuens autem in eum Petrus cum Ioanne dixit: “ Respice in nos ”.

[5] At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis.

[6] Petrus autem dixit: “ Argentum et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula! ”.

[7] Et apprehensa ei manu dextera, allevavit eum; et protinus consolidatae sunt bases eius et tali,

[8] et exsiliens stetit et ambulabat; et intravit cum illis in templum, ambulans et exsiliens et laudans Deum.

[9] Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum;

[10] cognoscebant autem illum quoniam ipse erat, qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi, et impleti sunt stupore et exstasi in eo, quod contigerat illi.

[11] Cum teneret autem Petrum et Ioannem, concurrit omnis populus ad eos ad porticum, qui appellatur Salomonis, stupentes.

[12] Videns autem Petrus respondit ad populum: “ Viri Israelitae, quid miramini in hoc aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare?

[13] Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum, glorificavit puerum suum Iesum, quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti;

[14] vos autem Sanctum et Iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis,

[15] ducem vero vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cuius nos testes sumus.

[16] Et in fide nominis eius hunc, quem videtis et nostis, confirmavit nomen eius; et fides, quae per eum est, dedit huic integritatem istam in conspectu omnium vestrum.

[17] Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri;

[18] Deus autem, quae praenuntiavit per os omnium Prophetarum pati Christum suum, implevit sic.

[19] Paenitemini igitur et convertimini, ut deleantur vestra peccata,

[20] ut veniant tempora refrigerii a conspectu Domini, et mittat eum, qui praedestinatus est vobis Christus, Iesum,

[21] quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium, quae locutus est Deus per os sanctorum a saeculo suorum prophetarum.

[22] Moyses quidem dixit: “Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me; ipsum audietis iuxta omnia, quaecumque locutus fuerit vobis.

[23] Erit autem: omnis anima, quae non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe”.

[24] Et omnes prophetae a Samuel et deinceps quotquot locuti sunt, etiam annuntiaverunt dies istos.

[25] Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham: “Et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae”.

[26] Vobis primum Deus suscitans Puerum suum, misit eum benedicentem vobis in avertendo unumquemque a nequitiis vestris ”.

Actus Apostolorum — Chapters