Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 5:34

[1] Postea manifestavit se ite rum Iesus discipulis ad mare Tiberiadis; manifestavit autem sic.

[2] Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo.

[3] Dicit eis Simon Petrus: “ Vado piscari ”. Dicunt ei: “ Venimus et nos tecum ”. Exierunt et ascenderunt in navem; et illa nocte nihil prendiderunt.

[4] Mane autem iam facto, stetit Iesus in litore; non tamen sciebant discipuli quia Iesus est.

[5] Dicit ergo eis Iesus: “ Pueri, numquid pulmentarium habetis? ”. Responderunt ei: “ Non ”.

[6] Ille autem dixit eis: “ Mittite in dexteram navigii rete et invenietis ”. Miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium.

[7] Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: “ Dominus est! ”. Simon ergo Petrus, cum audisset quia Dominus est, tunicam succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare;

[8] alii autem discipuli navigio venerunt, non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium.

[9] Ut ergo descenderunt in terram, vident prunas positas et piscem superpositum et panem.

[10] Dicit eis Iesus: “ Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc ”.

[11] Ascendit ergo Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus; et cum tanti essent, non est scissum rete.

[12] Dicit eis Iesus: “ Venite, prandete ”. Nemo autem audebat discipulorum interrogare eum: “ Tu quis es? ”, scientes quia Dominus est.

[13] Venit Iesus et accipit panem et dat eis et piscem similiter.

[14] Hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis, cum resurrexisset a mortuis.

[15] Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus: “ Simon Ioannis, diligis me plus his? ”. Dicit ei: “ Etiam, Domine, tu scis quia amo te ”. Dicit ei: “ Pasce agnos meos ”.

[16] Dicit ei iterum secundo: “ Simon Ioannis, diligis me? ”. Ait illi: “ Etiam, Domine, tu scis quia amo te ”. Dicit ei: “ Pasce oves meas ”.

[17] Dicit ei tertio: “ Simon Ioannis, amas me? ”. Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio: “ Amas me? ”, et dicit ei: “ Domine, tu omnia scis, tu cognoscis quia amo te ”. Dicit ei: “ Pasce oves meas.

[18] Amen, amen dico tibi: Cum esses iunior, cingebas teipsum et ambulabas, ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet, quo non vis ”.

[19] Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et hoc cum dixisset, dicit ei: “ Sequere me ”.

[20] Conversus Petrus videt illum discipulum, quem diligebat Iesus, sequentem, qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit: “ Domine, quis est qui tradit te? ”.

[21] Hunc ergo cum vidisset Petrus, dicit Iesu: “ Domine, hic autem quid? ”.

[22] Dicit ei Iesus: “ Si eum volo manere donec veniam, quid ad te? Tu me sequere ”.

[23] Exivit ergo sermo iste in fratres, quia discipulus ille non moritur. Non autem dixit ei Iesus: “ Non moritur ”, sed: “ Si eum volo manere donec veniam, quid ad te? ”.

[24] Hic est discipulus, qui testimonium perhibet de his et scripsit haec; et scimus quia verum est testimonium eius.

[25] Sunt autem et alia multa, quae fecit Iesus; quae, si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos, qui scribendi sunt, libros.

Ioannem — Chapters