[1] Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita in sula vocatur.
[2] Barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis; accensa enim pyra, suscipiebant nos omnes propter imbrem, qui imminebat, et frigus.
[3] Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et imposuisset super ignem, vipera, a calore cum processisset, invasit manum eius.
[4] Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius, ad invicem dicebant: “ Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, Ultio non permisit vivere ”.
[5] Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est;
[6] at illi exspectabant eum in tumorem convertendum aut subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se dicebant eum esse deum.
[7] In locis autem illis erant praedia principis insulae nomine Publii, qui nos suscipiens triduo benigne hospitio recepit.
[8] Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere, ad quem Paulus intravit et, cum orasset et imposuisset ei manus, sanavit eum.
[9] Quo facto, et ceteri, qui in insula habebant infirmitates, accedebant et curabantur;
[10] qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus imposuerunt, quae necessaria erant.
[11] Post menses autem tres, navigavimus in navi Alexandrina, quae in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum.
[12] Et cum venissemus Syracusam, mansimus ibi triduo;
[13] inde solventes devenimus Rhegium. Et post unum diem, superveniente austro, secunda die venimus Puteolos,
[14] ubi, inventis fratribus, rogati sumus manere apud eos dies septem; et sic venimus Romam.
[15] Et inde cum audissent de nobis fratres, occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tres Tabernas; quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam.
[16] Cum introissemus autem Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite.
[17] Factum est autem, ut post tertium diem convocaret primos Iudaeorum; cumque convenissent dicebat eis: “ Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens aut mores paternos, vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum,
[18] qui cum interrogationem de me habuissent, volebant dimittere, eo quod nulla causa esset mortis in me;
[19] contradicentibus autem Iudaeis, coactus sum appellare Caesarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare.
[20] Propter hanc igitur causam rogavi vos videre et alloqui; propter spem enim Israel catena hac circumdatus sum ”.
[21] At illi dixerunt ad eum: “ Nos neque litteras accepimus de te a Iudaea, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum.
[22] Rogamus autem a te audire quae sentis; nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur ”.
[23] Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plures, quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex Lege Moysis et Prophetis a mane usque ad vesperam.
[24] Et quidam credebant his, quae dicebantur, quidam vero non credebant;
[25] cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum: “ Bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres vestros
[26] dicens: “Vade ad populum istum et dic: Auditu audietis et non intellegetis, et videntes videbitis et non perspicietis.
[27] Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt et oculos suos compresserunt, ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur, et sanabo illos”.
[28] Notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei; ipsi et audient! ”. (29)
[30] Mansit autem biennio toto in suo conducto; et suscipiebat omnes, qui ingrediebantur ad eum,
[31] praedicans regnum Dei et docens quae sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione