[1] Audierunt autem apostoli et fratres, qui erant in Iudaea, quoniam et gentes receperunt verbum Dei.
[2] Cum ascendisset autem Petrus in Ierusalem, disceptabant adversus illum, qui erant ex circumcisione,
[3] dicentes: “ Introisti ad viros praeputium habentes et manducasti cum illis! ”.
[4] Incipiens autem Petrus exponebat illis ex ordine dicens:
[5] “ Ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo et venit usque ad me;
[6] in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et bestias et reptilia et volatilia caeli.
[7] Audivi autem et vocem dicentem mihi: “Surgens, Petre, occide et manduca!”.
[8] Dixi autem: Nequaquam, Domine, quia commune aut immundum numquam introivit in os meum.
[9] Respondit autem vox secundo de caelo: “Quae Deus mundavit, tu ne commune dixeris”.
[10] Hoc autem factum est per ter, et retracta sunt rursum omnia in caelum.
[11] Et ecce confestim tres viri astiterunt in domo, in qua eramus, missi a Caesarea ad me.
[12] Dixit autem Spiritus mihi, ut irem cum illis nihil haesitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri.
[13] Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum ad domum suam stantem et dicentem: “Mitte in Ioppen et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus,
[14] qui loquetur tibi verba, in quibus salvus eris tu et universa domus tua”.
[15] Cum autem coepissem loqui, decidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et super nos in initio.
[16] Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: “Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto”.
[17] Si ergo aequale donum dedit illis Deus sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Iesum Christum, ego quis eram qui possem prohibere Deum? ”.
[18] His autem auditis, acquieverunt et glorificaverunt Deum dicentes: “ Ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit ”.
[19] Et illi quidem, qui dispersi fuerant a tribulatione, quae facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phoenicen et Cyprum et Antiochiam, nemini loquentes verbum; nisi solis Iudaeis.
[20] Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenaei, qui, cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Graecos evangelizantes Dominum Iesum.
[21] Et erat manus Domini cum eis; multusque numerus credentium conversus est ad Dominum.
[22] Auditus est autem sermo in auribus ecclesiae, quae erat in Ierusalem, super istis, et miserunt Barnabam usque Antiochiam;
[23] qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei, gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino,
[24] quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide. Et apposita est turba multa Domino.
[25] Profectus est autem Tarsum, ut quaereret Saulum;
[26] quem cum invenisset, perduxit Antiochiam. Factum est autem eis, ut annum totum conversarentur in ecclesia et docerent turbam multam, et cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani.
[27] In his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis prophetae Antiochiam;
[28] et surgens unus ex eis nomine Agabus significavit per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum; quae facta est sub Claudio.
[29] Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus;
[30] quod et fecerunt, mittentes ad presbyteros per manum Barnabae et Sauli.