Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 9:02

[1] Erant autem in ecclesia, quae erat Antiochiae, pro phetae et doctores: Barnabas et Simeon, qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis et Manaen, qui erat Herodis tetrarchae collactaneus, et Saulus.

[2] Ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus, dixit Spiritus Sanctus: “ Separate mihi Barnabam et Saulum in opus, ad quod vocavi eos ”.

[3] Tunc ieiunantes et orantes imponentesque eis manus dimiserunt illos.

[4] Et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto devenerunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum

[5] et, cum venissent Salamina, praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum; habebant autem et Ioannem ministrum.

[6] Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum, cui nomen Bariesu,

[7] qui erat cum proconsule Sergio Paulo, viro prudente. Hic, accitis Barnaba et Saulo, quaesivit audire verbum Dei;

[8] resistebat autem illis Elymas, magus, sic enim interpretatur nomen eius, quaerens avertere proconsulem a fide.

[9] Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum

[10] dixit: “ O plene omni dolo et omni fallacia, fili Diaboli, inimice omnis iustitiae, non desines subvertere vias Domini rectas?

[11] Et nunc, ecce manus Domini super te; et eris caecus, non videns solem usque ad tempus ”. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae, et circumiens quaerebat, qui eum manum darent.

[12] Tunc proconsul, cum vidisset factum, credidit admirans super doctrinam Domini.

[13] Et cum a Papho navigassent, qui erant cum Paulo, venerunt Pergen Pamphyliae; Ioannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam.

[14] Illi vero pertranseuntes, a Perge venerunt Antiochiam Pisidiae, et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt.

[15] Post lectionem autem Legis et Prophetarum, miserunt principes synagogae ad eos dicentes: “ Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite! ”.

[16] Surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait: “ Viri Israelitae et qui timetis Deum, audite.

[17] Deus plebis huius Israel elegit patres nostros et plebem exaltavit, cum essent incolae in terra Aegypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea;

[18] et per quadraginta fere annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto;

[19] et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit terram eorum,

[20] quasi quadringentos et quinquaginta annos. Et post haec dedit iudices usque ad Samuel prophetam.

[21] Et exinde postulaverunt regem, et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Beniamin, annis quadraginta.

[22] Et amoto illo, suscitavit illis David in regem, cui et testimonium perhibens dixit: “Inveni David filium Iesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas”.

[23] Huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israel salvatorem Iesum,

[24] praedicante Ioanne ante adventum eius baptismum paenitentiae omni populo Israel.

[25] Cum impleret autem Ioannes cursum suum, dicebat: “Quid me arbitramini esse? Non sum ego; sed ecce venit post me, cuius non sum dignus calceamenta pedum solvere”.

[26] Viri fratres, filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum, nobis verbum salutis huius missum est.

[27] Qui enim habitabant Ierusalem et principes eorum, hunc ignorantes et voces Prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur, iudicantes impleverunt;

[28] et nullam causam mortis invenientes petierunt a Pilato, ut interficeretur;

[29] cumque consummassent omnia, quae de eo scripta erant, deponentes eum de ligno posuerunt in monumento.

[30] Deus vero suscitavit eum a mortuis;

[31] qui visus est per dies multos his, qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Ierusalem, qui nunc sunt testes eius ad plebem.

[32] Et nos vobis evangelizamus eam, quae ad patres promissio facta est,

[33] quoniam hanc Deus adimplevit filiis eorum, nobis resuscitans Iesum, sicut et in Psalmo secundo scriptum est: “Filius meus es tu; ego hodie genui te”.

[34] Quod autem suscitaverit eum a mortuis, amplius iam non reversurum in corruptionem, ita dixit: “Dabo vobis sancta David fidelia”.

[35] Ideoque et in alio dicit: “Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem”.

[36] David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei, dormivit et appositus est ad patres suos et vidit corruptionem;

[37] quem vero Deus suscitavit, non vidit corruptionem.

[38] Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur; ab omnibus, quibus non potuistis in lege Moysi iustificari,

[39] in hoc omnis, qui credit, iustificatur.

[40] Videte ergo, ne superveniat, quod dictum est in Prophetis:

[41] “Videte, contemptores, et admiramini et disperdimini, quia opus operor ego in diebus vestris, opus, quod non credetis, si quis enarraverit vobis!” ”.

[42] Exeuntibus autem illis, rogabant, ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec.

[43] Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Iudaeorum et colentium proselytorum Paulum et Barnabam, qui loquentes suadebant eis, ut permanerent in gratia Dei.

[44] Sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini.

[45] Videntes autem turbas Iudaei, repleti sunt zelo; et contradicebant his, quae a Paulo dicebantur, blasphemantes.

[46] Tunc audenter Paulus et Barnabas dixerunt: “ Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes.

[47] Sic enim praecepit nobis Dominus: “Posui te in lumen gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terrae” ”.

[48] Audientes autem gentes gaudebant et glorificabant verbum Domini, et crediderunt, quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam;

[49] ferebatur autem verbum Domini per universam regionem.

[50] Iudaei autem concitaverunt honestas inter colentes mulieres et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam et eiecerunt eos de finibus suis.

[51] At illi, excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium;

[52] discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto.

Actus Apostolorum — Chapters