Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 4:51

[1] Illo autem tempore, misit Herodes rex manus, ut affli geret quosdam de ecclesia.

[2] Occidit autem Iacobum fratrem Ioannis gladio.

[3] Videns autem quia placeret Iudaeis, apposuit apprehendere et Petrum — erant autem dies Azymorum —

[4] quem cum apprehendisset, misit in carcerem tradens quattuor quaternionibus militum custodire eum, volens post Pascha producere eum populo.

[5] Et Petrus quidem servabatur in carcere; oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo.

[6] Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus, et custodes ante ostium custodiebant carcerem.

[7] Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo; percusso autem latere Petri, suscitavit eum dicens: “ Surge velociter! ”. Et ceciderunt catenae de manibus eius.

[8] Dixit autem angelus ad eum: “ Praecingere et calcea te sandalia tua! ”. Et fecit sic. Et dicit illi: “ Circumda tibi vestimentum tuum et sequere me! ”.

[9] Et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est, quod fiebat per angelum; aestimabat autem se visum videre.

[10] Transeuntes autem primam custodiam et secundam venerunt ad portam ferream, quae ducit ad civitatem, quae ultro aperta est eis, et exeuntes processerunt vicum unum, et continuo discessit angelus ab eo.

[11] Et Petrus ad se reversus dixit: “ Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni exspectatione plebis Iudaeorum ”.

[12] Consideransque venit ad domum Mariae matris Ioannis, qui cognominatur Marcus, ubi erant multi congregati et orantes.

[13] Pulsante autem eo ostium ianuae, processit puella ad audiendum, nomine Rhode;

[14] et ut cognovit vocem Petri, prae gaudio non aperuit ianuam, sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam.

[15] At illi dixerunt ad eam: “ Insanis! ”. Illa autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant: “ Angelus eius est ”.

[16] Petrus autem perseverabat pulsans; cum autem aperuissent, viderunt eum et obstupuerunt.

[17] Annuens autem eis manu, ut tacerent, enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque: “ Nuntiate Iacobo ct fratribus haec ”. Et egressus abiit in alium locum.

[18] Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam de Petro factum esset.

[19] Herodes autem, cum requisisset eum et non invenisset, interrogatis custodibus, iussit eos abduci; descendensque a Iudaea in Caesaream ibi commorabatur.

[20] Erat autem iratus Tyriis et Sidoniis; at illi unanimes venerunt ad eum et, persuaso Blasto, qui erat super cubiculum regis, postulabant pacem, eo quod aleretur regio eorum ab annona regis.

[21] Statuto autem die, Herodes, vestitus veste regia, sedens pro tribunalicontionabatur ad eos;

[22] populus autem acclamabat: “ Dei vox et non hominis! ”.

[23] Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset gloriam Deo; et consumptus a vermibus exspiravit.

[24] Verbum autem Dei crescebat et multiplicabatur.

[25] Barnabas autem et Saulus reversi sunt in Ierusalem expleto ministerio, assumpto Ioanne, qui cognominatus est Marcus.

Actus Apostolorum — Chapters