[1] “ Viri fratres et patres, audi te a me, quam ad vos nunc reddo, rationem ”.
[2] Cum audissent autem quia Hebraea lingua loquebatur ad illos, magis praestiterunt silentium. Et dixit:
[3] “ Ego sum vir Iudaeus, natus Tarso Ciliciae, enutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus iuxta veritatem paternae legis, aemulator Dei, sicut et vos omnes estis hodie.
[4] Qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres,
[5] sicut et princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omne concilium; a quibus et epistulas accipiens ad fratres, Damascum pergebam, ut adducerem et eos, qui ibi essent, vinctos in Ierusalem, uti punirentur.
[6] Factum est autem, eunte me et appropinquante Damasco, circa mediam diem subito de caelo circumfulsit me lux copiosa;
[7] et decidi in terram et audivi vocem dicentem mihi: “Saul, Saul, quid me persequeris?”.
[8] Ego autem respondi: “Quis es, Domine?”. Dixitque ad me: “Ego sum Iesus Nazarenus, quem tu persequeris”.
[9] Et, qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt eius, qui loquebatur mecum.
[10] Et dixi: “Quid faciam, Domine?”. Dominus autem dixit ad me: “Surgens vade Damascum, et ibi tibi dicetur de omnibus, quae statutum est tibi, ut faceres”.
[11] Et cum non viderem prae claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus veni Damascum.
[12] Ananias autem quidam vir religiosus secundum legem, testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis,
[13] veniens ad me et astans dixit mihi: “Saul frater, respice!”. Et ego eadem hora respexi in eum.
[14] At ille dixit: “Deus patrum nostrorum praeordinavit te, ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius,
[15] quia eris testis illi ad omnes homines eorum, quae vidisti et audisti.
[16] Et nunc quid moraris? Exsurgens baptizare et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius”.
[17] Factum est autem, revertenti mihi in Ierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis
[18] et videre illum dicentem mihi: “Festina et exi velociter ex Ierusalem, quoniam non recipient testimonium tuum de me”.
[19] Et ego dixi: “Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos, qui credebant in te;
[20] et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, et ipse astabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum”.
[21] Et dixit ad me: “Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te” ”.
[22] Audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes: “ Tolle de terra eiusmodi, non enim fas est eum vivere! ”.
[23] Vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua et pulverem iactantibus in aerem,
[24] iussit tribunus induci eum in castra dicens flagellis eum interrogari, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei.
[25] Et cum astrinxissent eum loris, dixit astanti centurioni Paulus: “ Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare? ”.
[26] Quo audito, centurio accedens ad tribunum nuntiavit dicens: “ Quid acturus es? Hic enim homo Romanus est ”.
[27] Accedens autem tribunus dixit illi: “ Dic mihi, tu Romanus es? ”. At ille dixit: “ Etiam ”.
[28] Et respondit tribunus: “ Ego multa summa civitatem hanc consecutus sum ”. Et Paulus ait: “ Ego autem et natus sum ”.
[29] Protinus ergo discesserunt ab illo, qui eum interrogaturi erant; tribunus quoque timuit, postquam rescivit quia Romanus esset, et quia alligasset eum.
[30] Postera autem die, volens scire diligenter qua ex causa accusaretur a Iudaeis, solvit eum et iussit principes sacerdotum convenire et omne concilium et producens Paulum statuit coram illis.