[1] Post quinque autem dies, descendit princeps sacerdo tum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore, qui adierunt praesidem adversus Paulum.
[2] Et citato eo, coepit accusare Tertullus dicens: “ Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur genti huic per tuam providentiam,
[3] semper et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione.
[4] Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia.
[5] Invenimus enim hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis, qui sunt in universo orbe, et auctorem seditionis sectae Nazarenorum,
[6] qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehendimus, (7)
[8] a quo poteris ipse diiudicans de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum ”.
[9] Adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se habere.
[10] Respondit autem Paulus, annuente sibi praeside dicere: “ Ex multis annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo de causa mea rationem reddam,
[11] cum possis cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Ierusalem,
[12] et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate,
[13] neque probare possunt tibi, de quibus nunc accusant me.
[14] Confiteor autem hoc tibi, quod secundum viam, quam dicunt haeresim, sic deservio patrio Deo credens omnibus, quae secundum Legem sunt et in Prophetis scripta,
[15] spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram iustorum et iniquorum.
[16] In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper.
[17] Post annos autem plures, eleemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes;
[18] in quibus invenerunt me purificatum in templo, non cum turba neque cum tumultu;
[19] quidam autem ex Asia Iudaei, quos oportebat apud te praesto esse et accusare, si quid haberent adversum me;
[20] aut hi ipsi dicant quid invenerint iniquitatis, cum starem in concilio,
[21] nisi de una hac voce, qua clamavi inter eos stans: De resurrectione mortuorum ego iudicor hodie apud vos! ”.
[22] Distulit autem illos Felix certissime sciens ea, quae de hac via sunt, dicens: “ Cum tribunus Lysias descenderit, cognoscam causam vestram ”,
[23] iubens centurioni custodiri eum et habere mitigationem, nec quemquam prohibere de suis ministrare ei.
[24] Post aliquot autem dies, adveniens Felix cum Drusilla uxore sua, quae erat Iudaea, vocavit Paulum et audivit ab eo de fide, quae est in Christum Iesum.
[25] Disputante autem illo de iustitia et continentia et de iudicio futuro, timefactus Felix respondit: “ Quod nunc attinet, vade; tempore autem opportuno accersiam te ”,
[26] simul et sperans quia pecunia daretur sibi a Paulo; propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo.
[27] Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Porcium Festum; volensque gratiam praestare Iudaeis, Felix reliquit Paulum vinctum.