Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 2:44

[1] In diebus autem illis, crescente numero discipulorum, factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos, eo quod neglegerentur in ministerio cotidiano viduae eorum.

[2] Convocantes autem Duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt: “ Non est aequum nos derelinquentes verbum Dei ministrare mensis;

[3] considerate vero, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia, quos constituemus super hoc opus;

[4] nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus ”.

[5] Et placuit sermo coram omni multitudine; et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum proselytum Antiochenum,

[6] quos statuerunt ante conspectum apostolorum, et orantes imposuerunt eis manus.

[7] Et verbum Dei crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Ierusalem valde; multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei.

[8] Stephanus autem plenus gratia et virtute faciebat prodigia et signa magna in populo.

[9] Surrexerunt autem quidam de synagoga, quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum, qui erant a Cilicia et Asia, disputantes cum Stephano;

[10] et non poterant resistere sapientiae et Spiritui, quo loquebatur.

[11] Tunc submiserunt viros, qui dicerent: “ Audivimus eum dicentem verba blasphema in Moysen et Deum ”;

[12] et commoverunt plebem et seniores et scribas, et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium

[13] et statuerunt testes falsos dicentes: “ Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et Legem;

[14] audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit consuetudines, quas tradidit nobis Moyses ”.

[15] Et intuentes eum omnes, qui sedebant in concilio, viderunt faciem eius tamquam faciem angeli.

Actus Apostolorum — Chapters