Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 7:45

[1] Ut autem iudicatum est na vigare nos in Italiam, tradiderunt et Paulum et quosdam alios vinctos centurioni nomine Iulio, cohortis Augustae.

[2] Ascendentes autem navem Hadramyttenam, incipientem navigare circa Asiae loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi;

[3] sequenti autem die, devenimus Sidonem, et humane tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere.

[4] Et inde cum sustulissemus, subnavigavimus Cypro, propterea quod essent venti contrarii;

[5] et pelagus Ciliciae et Pamphyliae navigantes venimus Myram, quae est Lyciae.

[6] Et ibi inveniens centurio navem Alexandrinam navigantem in Italiam transposuit nos in eam.

[7] Et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra Cnidum, prohibente nos vento, subnavigavimus Cretae secundum Salmonem;

[8] et vix iuxta eam navigantes venimus in locum quendam, qui vocatur Boni Portus, cui iuxta erat civitas Lasaea.

[9] Multo autem tempore peracto, et cum iam non esset tuta navigatio, eo quod et ieiunium iam praeterisset, monebat Paulus

[10] dicens eis: “ Viri, video quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio ”.

[11] Centurio autem gubernatori et nauclero magis credebat quam his, quae a Paulo dicebantur.

[12] Et cum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi statuerunt consilium enavigare inde, si quo modo possent devenientes Phoenicen hiemare, portum Cretae respicientem ad africum et ad caurum.

[13] Aspirante autem austro, aestimantes propositum se tenere, cum sustulissent, propius legebant Cretam.

[14] Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus, qui vocatur euroaquilo;

[15] cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum, data nave flatibus, ferebamur.

[16] Insulam autem quandam decurrentes, quae vocatur Cauda, potuimus vix obtinere scapham,

[17] qua sublata, adiutoriis utebantur accingentes navem; et timentes, ne in Syrtim inciderent, submisso vase, sic ferebantur.

[18] Valide autem nobis tempestate iactatis, sequenti die iactum fecerunt

[19] et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt.

[20] Neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, iam auferebatur spes omnis salutis nostrae.

[21] Et cum multa ieiunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum dixit: “ Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturam.

[22] Et nunc suadeo vobis bono animo esse, nulla enim amissio animae erit ex vobis praeterquam navis;

[23] astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cuius sum ego, cui et deservio,

[24] dicens: “Ne timeas, Paule; Caesari te oportet assistere, et ecce donavit tibi Deus omnes, qui navigant tecum”.

[25] Propter quod bono animo estote, viri; credo enim Deo, quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi.

[26] In insulam autem quandam oportet nos incidere ”.

[27] Sed posteaquam quarta decima nox supervenit, cum ferremur in Hadria, circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem.

[28] Qui submittentes bolidem invenerunt passus viginti; et pusillum inde separati et rursum submittentes invenerunt passus quindecim;

[29] timentes autem, ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes ancoras quattuor optabant diem fieri.

[30] Nautis vero quaerentibus fugere de navi, cum demisissent scapham in mare sub obtentu, quasi a prora inciperent ancoras extendere,

[31] dixit Paulus centurioni et militibus: “ Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis ”.

[32] Tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam excidere.

[33] Donec autem lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens: “ Quarta decima hodie die exspectantes ieiuni permanetis nihil accipientes;

[34] propter quod rogo vos accipere cibum, hoc enim pro salute vestra est, quia nullius vestrum capillus de capite peribit ”.

[35] Et cum haec dixisset et sumpsisset panem, gratias egit Deo in conspectu omnium et, cum fregisset, coepit manducare.

[36] Animaequiores autem facti omnes et ipsi assumpserunt cibum.

[37] Eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex.

[38] Et satiati cibo alleviabant navem iactantes triticum in mare.

[39] Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant; sinum vero quendam considerabant habentem litus, in quem cogitabant, si possent, eicere navem.

[40] Et cum ancoras abstulissent, committebant mari simul laxantes iuncturas gubernaculorum et, levato artemone, secundum flatum aurae tendebant ad litus.

[41] Et cum incidissent in locum dithalassum, impegerunt navem; et prora quidem fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi fluctuum.

[42] Militum autem consilium fuit, ut custodias occiderent, ne quis, cum enatasset, effugeret;

[43] centurio autem volens servare Paulum prohibuit eos a consilio iussitque eos, qui possent natare, mittere se primos et ad terram exire

[44] et ceteros, quosdam in tabulis, quosdam vero super ea, quae de navi essent; et sic factum est ut omnes evaderent ad terram.

Actus Apostolorum — Chapters