Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 5:42

[1] Agrippa vero ad Paulum ait: “ Permittitur tibi loqui pro temetipso ”. Tunc Paulus, extenta manu, coepit rationem reddere:

[2] “ De omnibus, quibus accusor a Iudaeis, rex Agrippa, aestimo me beatum, apud te cum sim defensurus me hodie,

[3] maxime te sciente omnia, quae apud Iudaeos sunt consuetudines et quaestiones; propter quod, obsecro, patienter me audias.

[4] Et quidem vitam meam a iuventute, quae ab initio fuit in gente mea et in Hierosolymis, noverunt omnes Iudaei;

[5] praescientes me ab initio, si velint testimonium perhibere, quoniam secundum diligentissimam sectam nostrae religionis vixi pharisaeus.

[6] Et nunc propter spem eius, quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto iudicio subiectus,

[7] in quam duodecim tribus nostrae cum perseverantia nocte ac die deservientes sperant devenire; de qua spe accusor a Iudaeis, rex!

[8] Quid incredibile iudicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat?

[9] Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere;

[10] quod et feci Hierosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta, et cum occiderentur, detuli sententiam;

[11] et per omnes synagogas frequenter puniens eos compellebam blasphemare, et abundantius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates.

[12] In quibus, dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum,

[13] die media in via vidi, rex, de caelo supra splendorem solis circumfulgens me lumen et eos, qui mecum simul ibant;

[14] omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi Hebraica lingua: “Saul, Saul, quid me persequeris? Durum est tibi contra stimulum calcitrare”.

[15] Ego autem dixi: “Quis es, Domine?”. Dominus autem dixit: “Ego sum Iesus, quem tu persequeris.

[16] Sed exsurge et sta super pedes tuos; ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum et testem eorum, quae vidisti, et eorum, quibus apparebo tibi,

[17] eripiens te de populo et de gentibus, in quas ego mitto te

[18] aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctificatos per fidem, quae est in me”.

[19] Unde, rex Agrippa, non fui incredulus caelestis visionis,

[20] sed his, qui sunt Damasci primum et Hierosolymis, et in omnem regionem Iudaeae et gentibus annuntiabam, ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes.

[21] Hac ex causa me Iudaei, cum essem in templo comprehensum, tentabant interficere.

[22] Auxilium igitur assecutus a Deo usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori, nihil extra dicens quam ea, quae Prophetae sunt locuti futura esse et Moyses:

[23] si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum lumen annuntiaturus est populo et gentibus ”.

[24] Sic autem eo rationem reddente, Festus magna voce dixit: “ Insanis, Paule; multae te litterae ad insaniam convertunt! ”.

[25] At Paulus: “ Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba eloquor.

[26] Scit enim de his rex, ad quem et audenter loquor; latere enim eum nihil horum arbitror, neque enim in angulo hoc gestum est.

[27] Credis, rex Agrippa, Prophetis? Scio quia credis ”.

[28] Agrippa autem ad Paulum: “ In modico suades me Christianum fieri! ”.

[29] Et Paulus: “ Optarem apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos, qui audiunt me hodie, fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his! ”.

[30] Et exsurrexit rex et praeses et Berenice et qui assidebant eis;

[31] et cum secessissent, loquebantur ad invicem dicentes: “ Nihil morte aut vinculis dignum quid facit homo iste ”.

[32] Agrippa autem Festo dixit: “ Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Caesarem ”.

Actus Apostolorum — Chapters