[1] Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt eis sa cerdotes et magistratus templi et sadducaei,
[2] dolentes quod docerent populum et annuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis;
[3] et iniecerunt in eos manus et posuerunt in custodiam in crastinum; erat enim iam vespera.
[4] Multi autem eorum, qui audierant verbum, crediderunt; et factus est numerus virorum quinque milia.
[5] Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in Ierusalem,
[6] et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Ioannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali,
[7] et statuentes eos in medio interrogabant: “ In qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos? ”.
[8] Tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos: “ Principes populi et seniores,
[9] si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est,
[10] notum sit omnibus vobis et omni plebi Israel quia in nomine Iesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.
[11] Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis aedificatoribus, qui factus est in caput anguli.
[12] Et non est in alio aliquo salus, nec enim nomen aliud est sub caelo datum in hominibus, in quo oportet nos salvos fieri ”.
[13] Videntes autem Petri fiduciam et Ioannis, et comperto quod homines essent sine litteris et idiotae, admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant;
[14] hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.
[15] Iubentes autem eos foras extra concilium secedere, conferebant ad invicem
[16] dicentes: “ Quid faciemus hominibus istis? Quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Ierusalem manifestum, et non possumus negare;
[17] sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis, ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum ”.
[18] Et vocantes eos denuntiaverunt, ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu.
[19] Petrus vero et Ioannes respondentes dixerunt ad eos: “ Si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, iudicate;
[20] non enim possumus nos, quae vidimus et audivimus, non loqui ”.
[21] At illi ultra comminantes dimiserunt eos, nequaquam invenientes, quomodo punirent eos, propter populum, quia omnes glorificabant Deum in eo, quod acciderat;
[22] annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum erat signum istud sanitatis.
[23] Dimissi autem venerunt ad suos et annuntiaverunt quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent.
[24] Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt: “ Domine, tu, qui fecisti caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt,
[25] qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti: “Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?
[26] Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius”.
[27] Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel
[28] facere, quaecumque manus tua et consilium praedestinavit fieri.
[29] Et nunc, Domine, respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum,
[30] in eo quod manum tuam extendas ad sanitatem et signa et prodigia facienda per nomen sancti pueri tui Iesu ”.
[31] Et cum orassent, motus est locus, in quo erant congregati, et repleti sunt omnes Sancto Spiritu et loquebantur verbum Dei cum fiducia.
[32] Multitudinis autem credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum, quae possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.
[33] Et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Domini Iesu, et gratia magna erat super omnibus illis.
[34] Neque enim quisquam egens erat inter illos; quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum, quae vendebant,
[35] et ponebant ante pedes apostolorum; dividebatur autem singulis, prout cuique opus erat.
[36] Ioseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab apostolis — quod est interpretatum filius Consolationis — Levites, Cyprius genere,
[37] cum haberet agrum, vendidit et attulit pecuniam et posuit ante pedes apostolorum.