Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 6:04

[1] Prima autem sabbatorum Maria Magdalene venit ma ne, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento.

[2] Currit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit eis: “ Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus, ubi posuerunt eum! ”.

[3] Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et veniebant ad monumentum.

[4] Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum;

[5] et cum se inclinasset, videt posita linteamina, non tamen introivit.

[6] Venit ergo et Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum; et videt linteamina posita

[7] et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum.

[8] Tunc ergo introivit et alter discipulus, qui venerat primus ad monumentum, et vidit et credidit.

[9] Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere.

[10] Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli.

[11] Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se in monumentum

[12] et videt duos angelos in albis sedentes, unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu.

[13] Et dicunt ei illi: “ Mulier, quid ploras? ”. Dicit eis: “ Tulerunt Dominum meum, et nescio, ubi posuerunt eum ”.

[14] Haec cum dixisset, conversa est retrorsum et videt Iesum stantem; et non sciebat quia Iesus est.

[15] Dicit ei Iesus: “ Mulier, quid ploras? Quem quaeris? ”. Illa, existimans quia hortulanus esset, dicit ei: “ Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam ”.

[16] Dicit ei Iesus: “ Maria! ”. Conversa illa dicit ei Hebraice: “ Rabbuni! ” — quod dicitur Magister C.

[17] Dicit ei Iesus: “ Iam noli me tenere, nondum enim ascendi ad Patrem; vade autem ad fratres meos et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum ”.

[18] Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: “ Vidi Dominum! ”, et quia haec dixit ei.

[19] Cum esset ergo sero die illa prima sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli, propter metum Iudaeorum, venit Iesus et stetit in medio et dicit eis: “ Pax vobis! ”.

[20] Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino.

[21] Dixit ergo eis iterum: “ Pax vobis! Sicut misit me Pater, et ego mitto vos ”.

[22] Et cum hoc dixisset, insufflavit et dicit eis: “ Accipite Spiritum Sanctum.

[23] Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt ”.

[24] Thomas autem, unus ex Duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis, quando venit Iesus.

[25] Dicebant ergo ei alii discipuli: “ Vidimus Dominum! ”. Ille autem dixit eis: “ Nisi videro in manibus eius signum clavorum et mittam digitum meum in signum clavorum et mittam manum meam in latus eius, non credam ”.

[26] Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit: “ Pax vobis! ”.

[27] Deinde dicit Thomae: “ Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum; et noli fieri incredulus sed fidelis! ”.

[28] Respondit Thomas et dixit ei: “ Dominus meus et Deus meus! ”.

[29] Dicit ei Iesus: “ Quia vidisti me, credidisti. Beati, qui non viderunt et crediderunt! ”.

[30] Multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc;

[31] haec autem scripta sunt, ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius.

Ioannem — Chapters