Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 4:18

[1] Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi;

[2] vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias.

[3] Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: “ Vinum non habent ”.

[4] Et dicit ei Iesus: “ Quid mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora mea ”.

[5] Dicit mater eius ministris: “ Quodcumque dixerit vobis, facite ”.

[6] Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas.

[7] Dicit eis Iesus: “ Implete hydrias aqua ”. Et impleverunt eas usque ad summum.

[8] Et dicit eis: “ Haurite nunc et ferte architriclino ”. Illi autem tulerunt.

[9] Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui haurierant aquam, vocat sponsum architriclinus

[10] et dicit ei: “ Omnis homo primum bonum vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quod deterius est; tu servasti bonum vinum usque adhuc ”.

[11] Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius.

[12] Post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius, et ibi manserunt non multis diebus.

[13] Et prope erat Pascha Iudaeorum, et ascendit Hierosolymam Iesus.

[14] Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes;

[15] et cum fecisset flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque et boves, et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit;

[16] et his, qui columbas vendebant, dixit: “ Auferte ista hinc! Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis ”.

[17] Recordati sunt discipuli eius quia scriptum est: “ Zelus domus tuae comedit me ”.

[18] Responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei: “ Quod signum ostendis nobis, quia haec facis? ”.

[19] Respondit Iesus et dixit eis: “ Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud ”.

[20] Dixerunt ergo Iudaei: “ Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu tribus diebus excitabis illud? ”.

[21] Ille autem dicebat de templo corporis sui.

[22] Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat, et crediderunt Scripturae et sermoni, quem dixit Iesus.

[23] Cum autem esset Hierosolymis in Pascha, in die festo, multi crediderunt in nomine eius, videntes signa eius, quae faciebat.

[24] Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,

[25] et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine.

Ioannem — Chapters