Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 4:00

[1] Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.

[2] Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollit eum; et omnem, qui fert fructum, purgat eum, ut fructum plus afferat.

[3] Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis.

[4] Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.

[5] Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.

[6] Si quis in me non manserit, missus est foras sicut palmes et aruit; et colligunt eos et in ignem mittunt, et ardent.

[7] Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis, petite, et fiet vobis.

[8] In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum multum afferatis et efficiamini mei discipuli.

[9] Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; manete in dilectione mea.

[10] Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione.

[11] Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.

[12] Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos;

[13] maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis.

[14] Vos amici mei estis, si feceritis, quae ego praecipio vobis.

[15] Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid facit dominus eius; vos autem dixi amicos, quia omnia, quae audivi a Patre meo, nota feci vobis.

[16] Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, ut vos eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat, ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.

[17] Haec mando vobis, ut diligatis invicem.

[18] Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.

[19] Si de mundo essetis, mundus, quod suum est, diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.

[20] Mementote sermonis, quem ego dixi vobis: Non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.

[21] Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum, qui misit me.

[22] Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo.

[23] Qui me odit et Patrem meum odit.

[24] Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent; nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum.

[25] Sed ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: “Odio me habuerunt gratis”.

[26] Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me;

[27] sed et vos testimonium perhibetis, quia ab initio mecum estis.

Ioannem — Chapters