Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 3:59

[1] Haec locutus est Iesus; et, sublevatis oculis suis in cae lum, dixit: “ Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius clarificet te,

[2] sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam aeternam.

[3] Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum Christum.

[4] Ego te clarificavi super terram; opus consummavi, quod dedisti mihi, ut faciam;

[5] et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum claritate, quam habebam, priusquam mundus esset, apud te.

[6] Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt.

[7] Nunc cognoverunt quia omnia, quae dedisti mihi, abs te sunt,

[8] quia verba, quae dedisti mihi, dedi eis; et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti.

[9] Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi, quia tui sunt;

[10] et mea omnia tua sunt, et tua mea; et clarificatus sum in eis.

[11] Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, ut sint unum sicut nos.

[12] Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, et custodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.

[13] Nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis.

[14] Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus odio eos habuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo.

[15] Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex Malo.

[16] De mundo non sunt, sicut ego non sum de mundo.

[17] Sanctifica eos in veritate; sermo tuus veritas est.

[18] Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum;

[19] et pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate.

[20] Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me,

[21] ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut mundus credat quia tu me misisti.

[22] Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus;

[23] ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum; ut cognoscat mundus, quia tu me misisti et dilexisti eos, sicut me dilexisti.

[24] Pater, quod dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi.

[25] Pater iuste, et mundus te non cognovit; ego autem te cognovi, et hi cognoverunt quia tu me misisti;

[26] et notum feci eis nomen tuum et notum faciam, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis ”.

Ioannem — Chapters