Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 7:10

[1] Post haec erat dies festus Iu daeorum, et ascendit Iesus Hie rosolymam.

[2] Est autem Hierosolymis, super Probatica, piscina, quae cognominatur Hebraice Bethsatha, quinque porticus habens.

[3] In his iacebat multitudo languentium, caecorum, claudorum, aridorum. (4)

[5] Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua.

[6] Hunc cum vidisset Iesus iacentem, et cognovisset quia multum iam tempus habet, dicit ei: “ Vis sanus fieri? ”.

[7] Respondit ei languidus: “ Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam; dum autem venio ego, alius ante me descendit ”.

[8] Dicit ei Iesus: “ Surge, tolle grabatum tuum et ambula ”.

[9] Et statim sanus factus est homo et sustulit grabatum suum et ambulabat. Erat autem sabbatum in illo die.

[10] Dicebant ergo Iudaei illi, qui sanatus fuerat: “ Sabbatum est, et non licet tibi tollere grabatum tuum ”.

[11] Ille autem respondit eis: “ Qui me fecit sanum, ille mihi dixit: “Tolle grabatum tuum et ambula” ”.

[12] Interrogaverunt eum: “ Quis est ille homo, qui dixit tibi: “Tolle et ambula”? ”.

[13] Is autem, qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset; Iesus enim declinavit a turba constituta in loco.

[14] Postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi: “ Ecce sanus factus es; iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat ”.

[15] Abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset, qui fecit eum sanum.

[16] Et propterea persequebantur Iudaei Iesum, quia haec faciebat in sabbato.

[17] Iesus autem respondit eis: “ Pater meus usque modo operatur, et ego operor ”.

[18] Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo.

[19] Respondit itaque Iesus et dixit eis: “ Amen, amen dico vobis: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quaecumque enim ille faciat, haec et Filius similiter facit.

[20] Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei, quae ipse facit, et maiora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.

[21] Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.

[22] Neque enim Pater iudicat quemquam, sed iudicium omne dedit Filio,

[23] ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.

[24] Amen, amen dico vobis: Qui verbum meum audit et credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam et in iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam.

[25] Amen, amen dico vobis: Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei et, qui audierint, vivent.

[26] Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso;

[27] et potestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis est.

[28] Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem eius;

[29] et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii.

[30] Non possum ego a meipso facere quidquam; sicut audio, iudico, et iudicium meum iustum est, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me.

[31] Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum;

[32] alius est, qui testimonium perhibet de me, et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.

[33] Vos misistis ad Ioannem, et testimonium perhibuit veritati;

[34] ego autem non ab homine testimonium accipio, sed haec dico, ut vos salvi sitis.

[35] Ille erat lucerna ardens et lucens; vos autem voluistis exsultare ad horam in luce eius.

[36] Ego autem habeo testimonium maius Ioanne; opera enim, quae dedit mihi Pater, ut perficiam ea, ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater me misit;

[37] et, qui misit me, Pater, ipse testimonium perhibuit de me. Neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis;

[38] et verbum eius non habetis in vobis manens, quia, quem misit ille, huic vos non creditis.

[39] Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere; et illae sunt, quae testimonium perhibent de me.

[40] Et non vultis venire ad me, ut vitam habeatis.

[41] Gloriam ab hominibus non accipio,

[42] sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.

[43] Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.

[44] Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam, quae a solo est Deo, non quaeritis?

[45] Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem; est qui accuset vos: Moyses, in quo vos speratis.

[46] Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit.

[47] Si autem illius litteris non creditis, quomodo meis verbis credetis? ”.

Ioannem — Chapters