[1] Iesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi erat Lazarus, quem suscitavit a mortuis Iesus.
[2] Fecerunt ergo ei cenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.
[3] Maria ergo accepit libram unguenti nardi puri, pretiosi, et unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius; domus autem impleta est ex odore unguenti.
[4] Dicit autem Iudas Iscariotes, unus ex discipulis eius, qui erat eum traditurus:
[5] “ Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis? ”.
[6] Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat et, loculos habens, ea, quae mittebantur, portabat.
[7] Dixit ergo Iesus: “ Sine illam, ut in diem sepulturae meae servet illud.
[8] Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper habetis ”.
[9] Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est, et venerunt non propter Iesum tantum, sed ut et Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.
[10] Cogitaverunt autem principes sacerdotum, ut et Lazarum interficerent,
[11] quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum.
[12] In crastinum turba multa, quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Iesus Hierosolymam,
[13] acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant: “ Hosanna! Benedictus, qui venit in nomine Domini, et rex Israel! ”.
[14] Invenit autem Iesus asellum et sedit super eum, sicut scriptum est:
[15] “ Noli timere, filia Sion. Ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae ”.
[16] Haec non cognoverunt discipuli eius primum, sed quando glorificatus est Iesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei.
[17] Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo, quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis.
[18] Propterea et obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum.
[19] Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: “ Videtis quia nihil proficitis? Ecce mundus post eum abiit! ”.
[20] Erant autem Graeci quidam ex his, qui ascenderant, ut adorarent in die festo;
[21] hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum dicentes: “ Domine, volumus Iesum videre ”.
[22] Venit Philippus et dicit Andreae; venit Andreas et Philippus et dicunt Iesu.
[23] Iesus autem respondet eis dicens: “ Venit hora, ut glorificetur Filius hominis.
[24] Amen, amen dico vobis: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert.
[25] Qui amat animam suam, perdit eam; et, qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodiet eam.
[26] Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit; si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater.
[27] Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hora hac? Sed propterea veni in horam hanc.
[28] Pater, glorifica tuum nomen! ”. Venit ergo vox de caelo: “ Et glorificavi et iterum glorificabo ”.
[29] Turba ergo, quae stabat et audierat, dicebat tonitruum factum esse; alii dicebant: “ Angelus ei locutus est ”.
[30] Respondit Iesus et dixit: “ Non propter me vox haec facta est sed propter vos.
[31] Nunc iudicium est huius mundi, nunc princeps huius mundi eicietur foras;
[32] et ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum ”.
[33] Hoc autem dicebat significans, qua morte esset moriturus.
[34] Respondit ergo ei turba: “ Nos audivimus ex Lege, quia Christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis: “Oportet exaltari Filium hominis”? Quis est iste Filius hominis? ”.
[35] Dixit ergo eis Iesus: “ Adhuc modicum tempus lumen in vobis est. Ambulate, dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant; et, qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.
[36] Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis fiatis ”. Haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis.
[37] Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum,
[38] ut sermo Isaiae prophetae impleretur, quem dixit: “ Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? ”.
[39] Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias:
[40] “ Excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor, ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur, et sanem eos ”.
[41] Haec dixit Isaias, quia vidit gloriam eius et locutus est de eo.
[42] Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non eicerentur;
[43] dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.
[44] Iesus autem clamavit et dixit: “ Qui credit in me, non credit in me sed in eum, qui misit me;
[45] et, qui videt me, videt eum, qui misit me.
[46] Ego lux in mundum veni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat.
[47] Et si quis audierit verba mea et non custodierit, ego non iudico eum; non enim veni, ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum.
[48] Qui spernit me et non accipit verba mea, habet, qui iudicet eum: sermo, quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die,
[49] quia ego ex meipso non sum locutus, sed, qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.
[50] Et scio quia mandatum eius vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor ”.