[1] Ante diem autem festum Pa schae, sciens Iesus quia venit eius hora, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.
[2] Et in cena, cum Diabolus iam misisset in corde, ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotis,
[3] sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit et ad Deum vadit,
[4] surgit a cena et ponit vestimenta sua et, cum accepisset linteum, praecinxit se.
[5] Deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo, quo erat praecinctus.
[6] Venit ergo ad Simonem Petrum. Dicit ei: “ Domine, tu mihi lavas pedes? ”.
[7] Respondit Iesus et dixit ei: “ Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea ”.
[8] Dicit ei Petrus: “ Non lavabis mihi pedes in aeternum! ”. Respondit Iesus ei: “ Si non lavero te, non habes partem mecum ”.
[9] Dicit ei Simon Petrus: “ Domine, non tantum pedes meos sed et manus et caput! ”.
[10] Dicit ei Iesus: “ Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus; et vos mundi estis sed non omnes ”.
[11] Sciebat enim quisnam esset, qui traderet eum; propterea dixit: “ Non estis mundi omnes ”.
[12] Postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis: “ Scitis quid fecerim vobis?
[13] Vos vocatis me: “Magister” et: “Domine”, et bene dicitis; sum etenim.
[14] Si ergo ego lavi vestros pedes, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.
[15] Exemplum enim dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci vobis, et vos faciatis.
[16] Amen, amen dico vobis: Non est servus maior domino suo, neque apostolus maior eo, qui misit illum.
[17] Si haec scitis, beati estis, si facitis ea.
[18] Non de omnibus vobis dico, ego scio, quos elegerim, sed ut impleatur Scriptura: “Qui manducat meum panem, levavit contra me calcaneum suum”.
[19] Amodo dico vobis priusquam fiat, ut credatis, cum factum fuerit, quia ego sum.
[20] Amen, amen dico vobis: Qui accipit, si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum, qui me misit ”.
[21] Cum haec dixisset Iesus, turbatus est spiritu et protestatus est et dixit: “ Amen, amen dico vobis: Unus ex vobis tradet me ”.
[22] Aspiciebant ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret.
[23] Erat recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus.
[24] Innuit ergo huic Simon Petrus, ut interrogaret: “ Quis est, de quo dicit? ”.
[25] Cum ergo recumberet ille ita supra pectus Iesu, dicit ei: “ Domine, quis est? ”.
[26] Respondet Iesus: “ Ille est, cui ego intinctam buccellam porrexero ”. Cum ergo intinxisset buccellam, dat Iudae Simonis Iscariotis.
[27] Et post buccellam tunc introivit in illum Satanas. Dicit ergo ei Iesus: “ Quod facis, fac citius ”.
[28] Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei;
[29] quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas, quia dicit ei Iesus: “ Eme ea, quae opus sunt nobis ad diem festum ”, aut egenis ut aliquid daret.
[30] Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo; erat autem nox.
[31] Cum ergo exisset, dicit Iesus: “ Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo;
[32] si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso et continuo clarificabit eum.
[33] Filioli, adhuc modicum vobiscum sum; quaeretis me, et sicut dixi Iudaeis: Quo ego vado, vos non potestis venire, et vobis dico modo.
[34] Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
[35] In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem ”.
[36] Dicit ei Simon Petrus: “ Domine, quo vadis? ”. Respondit Iesus: “ Quo vado, non potes me modo sequi, sequeris autem postea ”.
[37] Dicit ei Petrus: “ Domine, quare non possum te sequi modo? Animam meam pro te ponam ”.
[38] Respondet Iesus: “ Animam tuam pro me pones? Amen, amen dico tibi: Non cantabit gallus, donec me ter neges.