[1] Erat autem quidam lan guens Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae sororis eius.
[2] Maria autem erat, quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur.
[3] Miserunt ergo sorores ad eum dicentes: “ Domine, ecce, quem amas, infirmatur ”.
[4] Audiens autem Iesus dixit: “ Infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam ”.
[5] Diligebat autem Iesus Martham et sororem eius et Lazarum.
[6] Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in loco, in quo erat, duobus diebus;
[7] deinde post hoc dicit discipulis: “ Eamus in Iudaeam iterum ”.
[8] Dicunt ei discipuli: “ Rabbi, nunc quaerebant te Iudaei lapidare, et iterum vadis illuc? ”.
[9] Respondit Iesus: “ Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt;
[10] si quis autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo ”.
[11] Haec ait et post hoc dicit eis: “ Lazarus amicus noster dormit, sed vado, ut a somno exsuscitem eum ”.
[12] Dixerunt ergo ei discipuli: “ Domine, si dormit, salvus erit ”.
[13] Dixerat autem Iesus de morte eius, illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.
[14] Tunc ergo dixit eis Iesus manifeste: “ Lazarus mortuus est,
[15] et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi; sed eamus ad eum ”.
[16] Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: “ Eamus et nos, ut moriamur cum eo! ”.
[17] Venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem.
[18] Erat autem Bethania iuxta Hierosolymam quasi stadiis quindecim.
[19] Multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre.
[20] Martha ergo ut audivit quia Iesus venit, occurrit illi; Maria autem domi sedebat.
[21] Dixit ergo Martha ad Iesum: “ Domine, si fuisses hic, frater meus non esset mortuus!
[22] Sed et nunc scio quia, quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus ”.
[23] Dicit illi Iesus: “ Resurget frater tuus ”.
[24] Dicit ei Martha: “ Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die ”.
[25] Dixit ei Iesus: “ Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet;
[26] et omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc? ”.
[27] Ait illi: “ Utique, Domine; ego credidi quia tu es Christus Filius Dei, qui in mundum venisti ”.
[28] Et cum haec dixisset, abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens: “ Magister adest et vocat te ”.
[29] Illa autem ut audivit, surrexit cito et venit ad eum;
[30] nondum enim venerat Iesus in castellum, sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha.
[31] Iudaei igitur, qui erant cum ea in domo et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam putantes: “ Vadit ad monumentum, ut ploret ibi ”.
[32] Maria ergo, cum venisset ubi erat Iesus, videns eum cecidit ad pedes eius dicens ei: “ Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus! ”.
[33] Iesus ergo, ut vidit eam plorantem et Iudaeos, qui venerant cum ea, plorantes, fremuit spiritu et turbavit seipsum
[34] et dixit: “ Ubi posuistis eum? ”. Dicunt ei: “ Domine, veni et vide ”.
[35] Lacrimatus est Iesus.
[36] Dicebant ergo Iudaei: “ Ecce quomodo amabat eum! ”.
[37] Quidam autem dixerunt ex ipsis: “ Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci, facere, ut et hic non moreretur? ”.
[38] Iesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum; erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.
[39] Ait Iesus: “ Tollite lapidem! ”. Dicit ei Martha, soror eius, qui mortuus fuerat: “ Domine, iam foetet; quatriduanus enim est! ”.
[40] Dicit ei Iesus: “ Nonne dixi tibi quoniam, si credideris, videbis gloriam Dei? ”.
[41] Tulerunt ergo lapidem. Iesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: “ Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.
[42] Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum, qui circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti ”.
[43] Et haec cum dixisset, voce magna clamavit: “ Lazare, veni foras! ”.
[44] Prodiit, qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis; et facies illius sudario erat ligata. Dicit Iesus eis: “ Solvite eum et sinite eum abire ”.
[45] Multi ergo ex Iudaeis, qui venerant ad Mariam et viderant, quae fecit, crediderunt in eum;
[46] quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisaeos et dixerunt eis, quae fecit Iesus.
[47] Collegerunt ergo pontifices et pharisaei concilium et dicebant: “ Quid facimus, quia hic homo multa signa facit?
[48] Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem! ”.
[49] Unus autem ex ipsis, Caiphas, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: “ Vos nescitis quidquam
[50] nec cogitatis quia expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat! ”.
[51] Hoc autem a semetipso non dixit; sed, cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente
[52] et non tantum pro gente, sed et ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.
[53] Ab illo ergo die cogitaverunt, ut interficerent eum.
[54] Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos, sed abiit inde in regionem iuxta desertum, in civitatem, quae dicitur Ephraim, et ibi morabatur cum discipulis.
[55] Proximum autem erat Pascha Iudaeorum, et ascenderunt multi Hierosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos.
[56] Quaerebant ergo Iesum et colloquebantur ad invicem in templo stantes: “ Quid videtur vobis? Numquid veniet ad diem festum? ”.
[57] Dederant autem pontifices et pharisaei mandatum, ut, si quis cognoverit, ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.