[1] “ Amen, amen dico vobis: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro;
[2] qui autem intrat per ostium, pastor est ovium.
[3] Huic ostiarius aperit, et oves vocem eius audiunt, et proprias oves vocat nominatim et educit eas.
[4] Cum proprias omnes emiserit, ante eas vadit, et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius;
[5] alienum autem non sequentur, sed fugient ab eo, quia non noverunt vocem alienorum ”.
[6] Hoc proverbium dixit eis Iesus; illi autem non cognoverunt quid esset, quod loquebatur eis.
[7] Dixit ergo iterum Iesus: “ Amen, amen dico vobis: Ego sum ostium ovium.
[8] Omnes, quotquot venerunt ante me, fures sunt et latrones, sed non audierunt eos oves.
[9] Ego sum ostium; per me, si quis introierit, salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet.
[10] Fur non venit, nisi ut furetur et mactet et perdat; ego veni, ut vitam habeant et abundantius habeant.
[11] Ego sum pastor bonus; bonus pastor animam suam ponit pro ovibus;
[12] mercennarius et, qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem et dimittit oves et fugit — et lupus rapit eas et dispergit —
[13] quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus.
[14] Ego sum pastor bonus et cognosco meas, et cognoscunt me meae,
[15] sicut cognoscit me Pater, et ego cognosco Patrem; et animam meam pono pro ovibus.
[16] Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient et fient unus grex, unus pastor.
[17] Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.
[18] Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo ”.
[19] Dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos.
[20] Dicebant autem multi ex ipsis: “ Daemonium habet et insanit! Quid eum auditis? ”.
[21] Alii dicebant: “ Haec verba non sunt daemonium habentis! Numquid daemonium potest caecorum oculos aperire? ”.
[22] Facta sunt tunc Encaenia in Hierosolymis. Hiems erat;
[23] et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis.
[24] Circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei: “ Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam! ”.
[25] Respondit eis Iesus: “ Dixi vobis, et non creditis; opera, quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me.
[26] Sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.
[27] Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me;
[28] et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.
[29] Pater meus quod dedit mihi, maius omnibus est, et nemo potest rapere de manu Patris.
[30] Ego et Pater unum sumus ”.
[31] Sustulerunt iterum lapides Iudaei, ut lapidarent eum.
[32] Respondit eis Iesus: “ Multa opera bona ostendi vobis ex Patre; propter quod eorum opus me lapidatis? ”.
[33] Responderunt ei Iudaei: “ De bono opere non lapidamus te sed de blasphemia, et quia tu, homo cum sis, facis teipsum Deum ”.
[34] Respondit eis Iesus: “ Nonne scriptum est in lege vestra: “Ego dixi: Dii estis?”.
[35] Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura,
[36] quem Pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis: “Blasphemas!”, quia dixi: Filius Dei sum?
[37] Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi;
[38] si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et sciatis quia in me est Pater, et ego in Patre ”.
[39] Quaerebant ergo iterum eum prehendere; et exivit de manibus eorum.
[40] Et abiit iterum trans Iordanem in eum locum, ubi erat Ioannes baptizans primum, et mansit illic.
[41] Et multi venerunt ad eum et dicebant: “ Ioannes quidem signum fecit nullum; omnia autem, quaecumque dixit Ioannes de hoc, vera erant ”.
[42] Et multi crediderunt in eum illic.