Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 8:49

[1] Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Ioannes

[2] — quamquam Iesus ipse non baptizaret sed discipuli eius —

[3] reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam.

[4] Oportebat autem eum transire per Samariam.

[5] Venit ergo in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar, iuxta praedium, quod dedit Iacob Ioseph filio suo;

[6] erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem; hora erat quasi sexta.

[7] Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Iesus: “ Da mihi bibere ”;

[8] discipuli enim eius abierant in civitatem, ut cibos emerent.

[9] Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: “ Quomodo tu, Iudaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana? ”. Non enim coutuntur Iudaei Samaritanis.

[10] Respondit Iesus et dixit ei: “ Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit tibi: “Da mihi bibere”, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam ”.

[11] Dicit ei mulier: “ Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est; unde ergo habes aquam vivam?

[12] Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius? ”.

[13] Respondit Iesus et dixit ei: “ Omnis, qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum;

[14] qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua, quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam ”.

[15] Dicit ad eum mulier: “ Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam neque veniam huc haurire ”.

[16] Dicit ei: “ Vade, voca virum tuum et veni huc ”.

[17] Respondit mulier et dixit ei: “ Non habeo virum ”. Dicit ei Iesus: “ Bene dixisti: “Non habeo virum”;

[18] quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir. Hoc vere dixisti ”.

[19] Dicit ei mulier: “ Domine, video quia propheta es tu.

[20] Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis quia in Hierosolymis est locus, ubi adorare oportet ”.

[21] Dicit ei Iesus: “ Crede mihi, mulier, quia venit hora, quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem.

[22] Vos adoratis, quod nescitis; nos adoramus, quod scimus, quia salus ex Iudaeis est.

[23] Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu et veritate; nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum.

[24] Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in Spiritu et veritate oportet adorare ”.

[25] Dicit ei mulier: “ Scio quia Messias venit — qui dicitur Christus C; cum venerit ille, nobis annuntiabit omnia ”.

[26] Dicit ei Iesus: “ Ego sum, qui loquor tecum ”.

[27] Et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur; nemo tamen dixit: “ Quid quaeris aut quid loqueris cum ea? ”.

[28] Reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus:

[29] “ Venite, videte hominem, qui dixit mihi omnia, quaecumque feci; numquid ipse est Christus? ”.

[30] Exierunt de civitate et veniebant ad eum.

[31] Interea rogabant eum discipuli dicentes: “ Rabbi, manduca ”.

[32] Ille autem dixit eis: “ Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis ”.

[33] Dicebant ergo discipuli ad invicem: “ Numquid aliquis attulit ei manducare? ”.

[34] Dicit eis Iesus: “ Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius, qui misit me, et ut perficiam opus eius.

[35] Nonne vos dicitis: “Adhuc quattuor menses sunt, et messis venit”? Ecce dico vobis: Levate oculos vestros et videte regiones, quia albae sunt ad messem! Iam

[36] qui metit, mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam, ut et qui seminat, simul gaudeat et qui metit.

[37] In hoc enim est verbum verum: Alius est qui seminat, et alius est qui metit.

[38] Ego misi vos metere, quod vos non laborastis; alii laboraverunt, et vos in laborem eorum introistis ”.

[39] Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis: “ Dixit mihi omnia, quaecumque feci! ”.

[40] Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum, ut apud ipsos maneret; et mansit ibi duos dies.

[41] Et multo plures crediderunt propter sermonem eius;

[42] et mulieri dicebant: “ Iam non propter tuam loquelam credimus; ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere Salvator mundi! ”.

[43] Post duos autem dies exiit inde in Galilaeam;

[44] ipse enim Iesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.

[45] Cum ergo venisset in Galilaeam, exceperunt eum Galilaei, cum omnia vidissent, quae fecerat Hierosolymis in die festo; et ipsi enim venerant in diem festum.

[46] Venit ergo iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regius, cuius filius infirmabatur Capharnaum;

[47] hic, cum audisset quia Iesus advenerit a Iudaea in Galilaeam, abiit ad eum et rogabat, ut descenderet et sanaret filium eius; incipiebat enim mori.

[48] Dixit ergo Iesus ad eum: “ Nisi signa et prodigia videritis, non credetis ”.

[49] Dicit ad eum regius: “ Domine, descende priusquam moriatur puer meus ”.

[50] Dicit ei Iesus: “ Vade. Filius tuus vivit ”. Credidit homo sermoni, quem dixit ei Iesus, et ibat.

[51] Iam autem eo descendente, servi eius occurrerunt ei dicentes quia puer eius vivit.

[52] Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit. Dixerunt ergo ei: “ Heri hora septima reliquit eum febris ”.

[53] Cognovit ergo pater quia illa hora erat, in qua dixit ei Iesus: “ Filius tuus vivit ”, et credidit ipse et domus eius tota.

[54] Hoc iterum secundum signum fecit Iesus, cum venisset a Iudaea in Galilaeam.

Ioannem — Chapters