Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 7:46

[1] Et post haec ambulabat Iesus in Galilaeam; non enim volebat in Iudaeam ambulare, quia quaerebant eum Iudaei interficere.

[2] Erat autem in proximo dies festus Iudaeorum, Scenopegia.

[3] Dixerunt ergo ad eum fratres eius: “ Transi hinc et vade in Iudaeam, ut et discipuli tui videant opera tua, quae facis.

[4] Nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse. Si haec facis, manifesta teipsum mundo ”.

[5] Neque enim fratres eius credebant in eum.

[6] Dicit ergo eis Iesus: “ Tempus meum nondum adest, tempus autem vestrum semer est paratum.

[7] Non potest mundus odisse vos; me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt.

[8] Vos ascendite ad diem festum; ego non ascendo ad diem festum istum, quia meum tempus nondum impletum est ”.

[9] Haec autem cum dixisset, ipse mansit in Galilaea.

[10] Ut autem ascenderunt fratres eius ad diem festum, tunc et ipse ascendit, non manifeste sed quasi in occulto.

[11] Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant: “ Ubi est ille? ”.

[12] Et murmur multus de eo erat in turba. Alii quidem dicebant: “ Bonus est! ”; alii autem dicebant: “ Non, sed seducit turbam! ”.

[13] Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum.

[14] Iam autem die festo mediante, ascendit Iesus in templum et docebat.

[15] Mirabantur ergo Iudaei dicentes: “ Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? ”.

[16] Respondit ergo eis Iesus et dixit: “ Mea doctrina non est mea sed eius, qui misit me.

[17] Si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.

[18] Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit; qui autem quaerit gloriam eius, qui misit illum, hic verax est, et iniustitia in illo non est.

[19] Nonne Moyses dedit vobis legem? Et nemo ex vobis facit legem. Quid me quaeritis interficere? ”.

[20] Respondit turba: “ Daemonium habes! Quis te quaerit interficere? ”.

[21] Respondit Iesus et dixit eis: “ Unum opus feci, et omnes miramini.

[22] Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem — non quia ex Moyse est sed ex patribus — et in sabbato circumciditis hominem.

[23] Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysis, mihi indignamini, quia totum hominem sanum feci in sabbato?

[24] Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate ”.

[25] Dicebant ergo quidam ex Hierosolymitis: “ Nonne hic est, quem quaerunt interficere?

[26] Et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus?

[27] Sed hunc scimus unde sit, Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit ”.

[28] Clamavit ergo docens in templo Iesus et dicens: “ Et me scitis et unde sim scitis. Et a meipso non veni, sed est verus, qui misit me, quem vos non scitis.

[29] Ego scio eum, quia ab ipso sum, et ipse me misit ”.

[30] Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora eius.

[31] De turba autem multi crediderunt in eum et dicebant: “ Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quae hic fecit? ”.

[32] Audierunt pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt pontifices et pharisaei ministros, ut apprehenderent eum.

[33] Dixit ergo Iesus: “ Adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum, qui misit me.

[34] Quaeretis me et non invenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire ”.

[35] Dixerunt ergo Iudaei ad seipsos: “ Quo hic iturus est, quia nos non inveniemus eum? Numquid in dispersionem Graecorum iturus est et docturus Graecos?

[36] Quis est hic sermo, quem dixit: “Quaeretis me et non invenietis” et: “Ubi sum ego, vos non potestis venire”? ”.

[37] In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamavit dicens: “ Si quis sitit, veniat ad me et bibat,

[38] qui credit in me. Sicut dixit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae ”.

[39] Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant qui crediderant in eum. Nondum enim erat Spiritus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus.

[40] Ex illa ergo turba, cum audissent hos sermones, dicebant: “ Hic est vere propheta! ”;

[41] alii dicebant: “ Hic est Christus! ”; quidam autem dicebant: “ Numquid a Galilaea Christus venit?

[42] Nonne Scriptura dixit: “Ex semine David et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus”? ”.

[43] Dissensio itaque facta est in turba propter eum.

[44] Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum, sed nemo misit super illum manus.

[45] Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisaeos; et dixerunt eis illi: “ Quare non adduxistis eum? ”.

[46] Responderunt ministri: “ Numquam sic locutus est homo ”.

[47] Responderunt ergo eis pharisaei: “ Numquid et vos seducti estis?

[48] Numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex pharisaeis?

[49] Sed turba haec, quae non novit legem, maledicti sunt! ”.

[50] Dicit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum antea, qui unus erat ex ipsis:

[51] “ Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat? ”.

[52] Responderunt et dixerunt ei: “ Numquid et tu ex Galilaea es? Scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit! ”.

[53] Et reversi sunt unusquisque in domum suam.

Ioannem — Chapters