[1] Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum et in me credite.
[2] In domo Patris mei mansiones multae sunt; si quo minus, dixissem vobis, quia vado parare vobis locum?
[3] Et si abiero et praeparavero vobis locum, iterum venio et accipiam vos ad meipsum, ut, ubi sum ego, et vos sitis.
[4] Et quo ego vado, scitis viam ”.
[5] Dicit ei Thomas: “ Domine, nescimus quo vadis; quomodo possumus viam scire? ”.
[6] Dicit ei Iesus: “ Ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me.
[7] Si cognovistis me, et Patrem meum utique cognoscetis; et amodo cognoscitis eum et vidistis eum ”.
[8] Dicit ei Philippus: “ Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis ”.
[9] Dicit ei Iesus: “ Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovisti me, Philippe? Qui vidit me, vidit Patrem. Quomodo tu dicis: “Ostende nobis Patrem”?
[10] Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quae ego loquor vobis, a meipso non loquor; Pater autem in me manens facit opera sua.
[11] Credite mihi quia ego in Patre, et Pater in me est; alioquin propter opera ipsa credite.
[12] Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet et maiora horum faciet, quia ego ad Patrem vado.
[13] Et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio;
[14] si quid petieritis me in nomine meo, ego faciam.
[15] Si diligitis me, mandata mea servabitis;
[16] et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum,
[17] Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum nec cognoscit. Vos cognoscitis eum, quia apud vos manet; et in vobis erit.
[18] Non relinquam vos orphanos; venio ad vos.
[19] Adhuc modicum, et mundus me iam non videt; vos autem videtis me, quia ego vivo et vos vivetis.
[20] In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis.
[21] Qui habet mandata mea et servat ea, ille est, qui diligit me; qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum ”.
[22] Dicit ei Iudas, non ille Iscariotes: “ Domine, et quid factum est, quia nobis manifestaturus es teipsum et non mundo? ”.
[23] Respondit Iesus et dixit ei: “ Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus;
[24] qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermo, quem auditis, non est meus, sed eius qui misit me, Patris.
[25] Haec locutus sum vobis apud vos manens.
[26] Paraclitus autem, Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quae dixi vobis.
[27] Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum neque formidet.
[28] Audistis quia ego dixi vobis: Vado et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis quia vado ad Patrem, quia Pater maior me est.
[29] Et nunc dixi vobis, priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis.
[30] Iam non multa loquar vobiscum, venit enim princeps mundi et in me non habet quidquam;
[31] sed, ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.