[1] Erat autem homo ex pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Iudaeorum;
[2] hic venit ad eum nocte et dixit ei: “ Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister; nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo ”.
[3] Respondit Iesus et dixit ei: “ Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit desuper, non potest videre regnum Dei ”.
[4] Dicit ad eum Nicodemus: “ Quomodo potest homo nasci, cum senex sit? Numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci? ”.
[5] Respondit Iesus: “ Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei.
[6] Quod natum est ex carne, caro est; et, quod natum est ex Spiritu, spiritus est.
[7] Non mireris quia dixi tibi: Oportet vos nasci denuo.
[8] Spiritus, ubi vult, spirat, et vocem eius audis, sed non scis unde veniat et quo vadat; sic est omnis, qui natus est ex Spiritu ”.
[9] Respondit Nicodemus et dixit ei: “ Quomodo possunt haec fieri? ”.
[10] Respondit Iesus et dixit ei: “ Tu es magister Israel et haec ignoras?
[11] Amen, amen dico tibi: Quod scimus, loquimur et, quod vidimus, testamur; et testimonium nostrum non accipitis.
[12] Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo, si dixero vobis caelestia, credetis?
[13] Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis.
[14] Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis,
[15] ut omnis, qui credit, in ipso habeat vitam aeternam ”.
[16] Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
[17] Non enim misit Deus Filium in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
[18] Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credidit in nomen Unigeniti Filii Dei.
[19] Hoc est autem iudicium: Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim eorum mala opera.
[20] Omnis enim, qui mala agit, odit lucem et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius;
[21] qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur eius opera, quia in Deo sunt facta.
[22] Post haec venit Iesus et discipuli eius in Iudaeam terram, et illic demorabatur cum eis et baptizabat.
[23] Erat autem et Ioannes baptizans in Enon iuxta Salim, quia aquae multae erant illic, et adveniebant et baptizabantur;
[24] nondum enim missus fuerat in carcerem Ioannes.
[25] Facta est ergo quaestio ex discipulis Ioannis cum Iudaeo de purificatione.
[26] Et venerunt ad Ioannem et dixerunt ei: “ Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum! ”.
[27] Respondit Ioannes et dixit: “ Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de caelo.
[28] Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus, sed: Missus sum ante illum.
[29] Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.
[30] Illum oportet crescere, me autem minui ”.
[31] Qui de sursum venit, supra omnes est; qui est de terra, de terra est et de terra loquitur. Qui de caelo venit, supra omnes est;
[32] et quod vidit et audivit, hoc testatur, et testimonium eius nemo accipit.
[33] Qui accipit eius testimonium, signavit quia Deus verax est.
[34] Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur; non enim ad mensuram dat Spiritum.
[35] Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius.
[36] Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.