[1] Et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate.
[2] Et interro gaverunt eum discipuli sui dicentes: “ Rabbi, quis peccavit, hic aut parentes eius, ut caecus nasceretur? ”.
[3] Respondit Iesus: “ Neque hic peccavit neque parentes eius, sed ut manifestentur opera Dei in illo.
[4] Nos oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est; venit nox, quando nemo potest operari.
[5] Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi ”.
[6] Haec cum dixisset, exspuit in terram et fecit lutum ex sputo et linivit lutum super oculos eius
[7] et dixit ei: “ Vade, lava in natatoria Siloae! ” — quod interpretatur Missus C. Abiit ergo et lavit et venit videns.
[8] Itaque vicini et, qui videbant eum prius quia mendicus erat, dicebant: “ Nonne hic est, qui sedebat et mendicabat? ”;
[9] alii dicebant: “ Hic est! ”; alii dicebant: “ Nequaquam, sed similis est eius! ”. Ille dicebat: “ Ego sum! ”.
[10] Dicebant ergo ei: “ Quomodo igitur aperti sunt oculi tibi? ”.
[11] Respondit ille: “ Homo, qui dicitur Iesus, lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi: “Vade ad Siloam et lava! “. Abii ergo et lavi et vidi ”.
[12] Et dixerunt ei: “ Ubi est ille? ”. Ait: “ Nescio ”.
[13] Adducunt eum ad pharisaeos, qui caecus fuerat.
[14] Erat autem sabbatum, in qua die lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius.
[15] Iterum ergo interrogabant et eum pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: “ Lutum posuit super oculos meos, et lavi et video ”.
[16] Dicebant ergo ex pharisaeis quidam: “ Non est hic homo a Deo, quia sabbatum non custodit! ”; alii autem dicebant: “ Quomodo potest homo peccator haec signa facere? ”. Et schisma erat in eis.
[17] Dicunt ergo caeco iterum: “ Tu quid dicis de eo quia aperuit oculos tuos? ”. Ille autem dixit: “ Propheta est! ”.
[18] Non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes eius, qui viderat.
[19] Et interrogaverunt eos dicentes: “ Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? Quomodo ergo nunc videt? ”.
[20] Responderunt ergo parentes eius et dixerunt: “ Scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est.
[21] Quomodo autem nunc videat nescimus, aut quis eius aperuit oculos nos nescimus; ipsum interrogate. Aetatem habet; ipse de se loquetur! ”.
[22] Haec dixerunt parentes eius, quia timebant Iudaeos; iam enim conspiraverant Iudaei, ut, si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret.
[23] Propterea parentes eius dixerunt: “ Aetatem habet; ipsum interrogate! ”.
[24] Vocaverunt ergo rursum hominem, qui fuerat caecus, et dixerunt ei: “ Da gloriam Deo! Nos scimus quia hic homo peccator est ”.
[25] Respondit ergo ille: “ Si peccator est nescio; unum scio quia, caecus cum essem, modo video ”.
[26] Dixerunt ergo illi: “ Quid fecit tibi? Quomodo aperuit oculos tuos? ”.
[27] Respondit eis: “ Dixi vobis iam, et non audistis; quid iterum vultis audire? Numquid et vos vultis discipuli eius fieri? ”.
[28] Et maledixerunt ei et dixerunt: “ Tu discipulus illius es, nos autem Moysis discipuli sumus.
[29] Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit ”.
[30] Respondit homo et dixit eis: “ In hoc enim mirabile est, quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos!
[31] Scimus quia peccatores Deus non audit; sed, si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit, hunc exaudit.
[32] A saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati;
[33] nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam ”.
[34] Responderunt et dixerunt ei: “ In peccatis tu natus es totus et tu doces nos? ”. Et eiecerunt eum foras.
[35] Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et, cum invenisset eum, dixit ei: “ Tu credis in Filium hominis? ”.
[36] Respondit ille et dixit: “ Et quis est, Domine, ut credam in eum? ”.
[37] Dixit ei Iesus: “ Et vidisti eum; et, qui loquitur tecum, ipse est ”.
[38] At ille ait: “ Credo, Domine! ”; et adoravit eum.
[39] Et dixit Iesus: “ In iudicium ego in hunc mundum veni, ut, qui non vident, videant, et, qui vident, caeci fiant ”.
[40] Audierunt haec ex pharisaeis, qui cum ipso erant, et dixerunt ei: “ Numquid et nos caeci sumus? ”.
[41] Dixit eis Iesus: “ Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis: “Videmus!”; peccatum vestrum manet ”.