Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 5:01

[1] Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini.

[2] Absque synagogis facient vos; sed venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo.

[3] Et haec facient, quia non noverunt Patrem neque me.

[4] Sed haec locutus sum vobis, ut, cum venerit hora eorum, reminiscamini eorum, quia ego dixi vobis. Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram.

[5] At nunc vado ad eum, qui me misit, et nemo ex vobis interrogat me: “Quo vadis?”.

[6] Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.

[7] Sed ego veritatem dico vobis: Expedit vobis, ut ego vadam. Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos.

[8] Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio:

[9] de peccato quidem, quia non credunt in me;

[10] de iustitia vero, quia ad Patrem vado, et iam non videtis me;

[11] de iudicio autem, quia princeps mundi huius iudicatus est.

[12] Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.

[13] Cum autem venerit ille, Spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem; non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur et, quae ventura sunt, annuntiabit vobis.

[14] Ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis.

[15] Omnia, quaecumque habet Pater, mea sunt; propterea dixi quia de meo accipit et annuntiabit vobis.

[16] Modicum, et iam non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me ”.

[17] Dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem: “ Quid est hoc, quod dicit nobis: “Modicum, et non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me” et: “Vado ad Patrem”? ”.

[18] Dicebant ergo: “ Quid est hoc, quod dicit: “Modicum”? Nescimus quid loquitur ”.

[19] Cognovit Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis: “ De hoc quaeritis inter vos, quia dixi: “Modicum, et non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me”?

[20] Amen, amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.

[21] Mulier, cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius; cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum.

[22] Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollit a vobis.

[23] Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis: Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.

[24] Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.

[25] Haec in proverbiis locutus sum vobis; venit hora, cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis.

[26] Illo die in nomine meo petetis, et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis;

[27] ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi.

[28] Exivi a Patre et veni in mundum; iterum relinquo mundum et vado ad Patrem ”.

[29] Dicunt discipuli eius: “ Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis.

[30] Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi, ut quis te interroget; in hoc credimus quia a Deo existi ”.

[31] Respondit eis Iesus: “ Modo creditis?

[32] Ecce venit hora et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis; et non sum solus, quia Pater mecum est.

[33] Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis; in mundo pressuram habetis, sed confidite, ego vici mundum ”.

Ioannem — Chapters