Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 7:48

[1] Haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli eius.

[2] Sciebat autem et Iudas, qui tradebat eum, locum, quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis.

[3] Iudas ergo, cum accepisset cohortem et a pontificibus et pharisaeis ministros, venit illuc cum lanternis et facibus et armis.

[4] Iesus itaque sciens omnia, quae ventura erant super eum, processit et dicit eis: “ Quem quaeritis? ”.

[5] Responderunt ei: “ Iesum Nazarenum ”. Dicit eis: “ Ego sum! ”. Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum ipsis.

[6] Ut ergo dixit eis: “ Ego sum! ”, abierunt retrorsum et ceciderunt in terram.

[7] Iterum ergo eos interrogavit: “ Quem quaeritis? ”. Illi autem dixerunt: “ Iesum Nazarenum ”.

[8] Respondit Iesus: “ Dixi vobis: Ego sum! Si ergo me quaeritis, sinite hos abire ”,

[9] ut impleretur sermo, quem dixit: “ Quos dedisti mihi, non perdidi ex ipsis quemquam ”.

[10] Simon ergo Petrus, habens gladium, eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram. Erat autem nomen servo Malchus.

[11] Dixit ergo Iesus Petro: “ Mitte gladium in vaginam; calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum? ”.

[12] Cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum et ligaverunt eum

[13] et adduxerunt ad Annam primum; erat enim socer Caiphae, qui erat pontifex anni illius.

[14] Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Iudaeis: “ Expedit unum hominem mori pro populo ”.

[15] Sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis;

[16] Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae et introduxit Petrum.

[17] Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: “ Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? ”. Dicit ille: “ Non sum! ”.

[18] Stabant autem servi et ministri, qui prunas fecerant, quia frigus erat, et calefaciebant se; erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se.

[19] Pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius.

[20] Respondit ei Iesus: “ Ego palam locutus sum mundo; ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Iudaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.

[21] Quid me interrogas? Interroga eos, qui audierunt quid locutus sum ipsis; ecce hi sciunt, quae dixerim ego ”.

[22] Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: “ Sic respondes pontifici? ”.

[23] Respondit ei Iesus: “ Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis? ”.

[24] Misit ergo eum Annas ligatum ad Caipham pontificem.

[25] Erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: “ Numquid et tu ex discipulis eius es? ”. Negavit ille et dixit: “ Non sum! ”.

[26] Dicit unus ex servis pontificis, cognatus eius, cuius abscidit Petrus auriculam: “ Nonne ego te vidi in horto cum illo? ”.

[27] Iterum ergo negavit Petrus; et statim gallus cantavit.

[28] Adducunt ergo Iesum a Caipha in praetorium. Erat autem mane. Et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent Pascha.

[29] Exivit ergo Pilatus ad eos foras et dicit: “ Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? ”.

[30] Responderunt et dixerunt ei: “ Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum ”.

[31] Dixit ergo eis Pilatus: “ Accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum! ”. Dixerunt ei Iudaei: “ Nobis non licet interficere quemquam ”,

[32] ut sermo Iesu impleretur, quem dixit, significans qua esset morte moriturus.

[33] Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei: “ Tu es rex Iudaeorum? ”.

[34] Respondit Iesus: “ A temetipso tu hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me? ”.

[35] Respondit Pilatus: “ Numquid ego Iudaeus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi; quid fecisti? ”.

[36] Respondit Iesus: “ Regnum meum non est de mundo hoc; si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei decertarent, ut non traderer Iudaeis; nunc autem meum regnum non est hinc ”.

[37] Dixit itaque ei Pilatus: “ Ergo rex es tu? ”. Respondit Iesus: “ Tu dicis quia rex sum. Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati; omnis, qui est ex veritate, audit meam vocem ”.

[38] Dicit ei Pilatus: “ Quid est veritas? ”. Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis: “ Ego nullam invenio in eo causam.

[39] Est autem consuetudo vobis, ut unum dimittam vobis in Pascha; vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum? ”.

[40] Clamaverunt ergo rursum dicentes: “ Non hunc sed Barabbam! ”. Erat autem Barabbas latro.

Ioannem — Chapters