[1] Erat autem Pascha et Azy ma post biduum. Et quaerebant summi sacerdotes et scribae, quomodo eum dolo tenerent et occiderent;
[2] dicebant enim: “ Non in die festo, ne forte tumultus fieret populi ”.
[3] Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi puri pretiosi; fracto alabastro, effudit super caput eius.
[4] Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos: “ Ut quid perditio ista unguenti facta est?
[5] Poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus ”. Et fremebant in eam.
[6] Iesus autem dixit: “ Sinite eam; quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me.
[7] Semper enim pauperes habetis vobiscum et, cum volueritis, potestis illis bene facere; me autem non semper habetis.
[8] Quod habuit, operata est: praevenit ungere corpus meum in sepulturam.
[9] Amen autem dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit evangelium in universum mundum, et, quod fecit haec, narrabitur in memoriam eius ”.
[10] Et Iudas Iscarioth, unus de Duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis.
[11] Qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quaerebat quomodo illum opportune traderet.
[12] Et primo die Azymorum, quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli eius: “ Quo vis eamus et paremus, ut manduces Pascha? ”.
[13] Et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis: “ Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagoenam aquae baiulans; sequimini eum
[14] et, quocumque introierit, dicite domino domus: “Magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?”.
[15] Et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum paratum; et illic parate nobis ”.
[16] Et abierunt discipuli et venerunt in civitatem et invenerunt, sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.
[17] Et vespere facto, venit cum Duodecim.
[18] Et discumbentibus eis et manducantibus, ait Iesus: “ Amen dico vobis: Unus ex vobis me tradet, qui manducat mecum ”.
[19] Coeperunt contristari et dicere ei singillatim: “ Numquid ego? ”.
[20] Qui ait illis: “ Unus ex Duodecim, qui intingit mecum in catino.
[21] Nam Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de eo. Vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum est ei, si non esset natus homo ille ”.
[22] Et manducantibus illis, accepit panem et benedicens fregit et dedit eis et ait: “ Sumite: hoc est corpus meum ”.
[23] Et accepto calice, gratias agens dedit eis; et biberunt ex illo omnes.
[24] Et ait illis: “ Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur.
[25] Amen dico vobis: Iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei ”.
[26] Et hymno dicto, exierunt in montem Olivarum.
[27] Et ait eis Iesus: “ Omnes scandalizabimini, quia scriptum est: “Percutiam pastorem, et dispergentur oves”.
[28] Sed posteaquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam ”.
[29] Petrus autem ait ei: “ Et si omnes scandalizati fuerint, sed non ego ”.
[30] Et ait illi Iesus: “ Amen dico tibi: Tu hodie, in nocte hac, priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus ”.
[31] At ille amplius loquebatur: “ Et si oportuerit me commori tibi, non te negabo ”. Similiter autem et omnes dicebant.
[32] Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani; et ait discipulis suis: “ Sedete hic, donec orem ”.
[33] Et assumit Petrum et Iacobum et Ioannem secum et coepit pavere et taedere;
[34] et ait illis: “ Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate ”.
[35] Et cum processisset paululum, procidebat super terram et orabat, ut, si fieri posset, transiret ab eo hora;
[36] et dicebat: “ Abba, Pater! Omnia tibi possibilia sunt. Transfer calicem hunc a me; sed non quod ego volo, sed quod tu ”.
[37] Et venit et invenit eos dormientes; et ait Petro: “ Simon, dormis? Non potuisti una hora vigilare?
[38] Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus, caro vero infirma ”.
[39] Et iterum abiens oravit, eundem sermonem dicens.
[40] Et veniens denuo invenit eos dormientes; erant enim oculi illorum ingravati, et ignorabant quid responderent ei.
[41] Et venit tertio et ait illis: “ Dormite iam et requiescite? Sufficit, venit hora: ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum.
[42] Surgite, eamus; ecce, qui me tradit, prope est ”.
[43] Et confestim, adhuc eo loquente, venit Iudas unus ex Duodecim, et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et scribis et senioribus.
[44] Dederat autem traditor eius signum eis dicens: “ Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum et ducite caute ”.
[45] Et cum venisset, statim accedens ad eum ait: “ Rabbi ”; et osculatus est eum.
[46] At illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum.
[47] Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam.
[48] Et respondens Iesus ait illis: “ Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me?
[49] Cotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis; sed adimpleantur Scripturae ”.
[50] Et relinquentes eum omnes fugerunt.
[51] Et adulescens quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo, et tenent eum;
[52] at ille, reiecta sindone, nudus profugit.
[53] Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem; et conveniunt omnes summi sacerdotes et seniores et scribae.
[54] Et Petrus a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem.
[55] Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversus Iesum testimonium, ut eum morte afficerent, nec inveniebant.
[56] Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum, et convenientia testimonia non erant.
[57] Et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes:
[58] “ Nos audivimus eum dicentem: “Ego dissolvam templum hoc manu factum et intra triduum aliud non manu factum aedificabo” ”.
[59] Et ne ita quidem conveniens erat testimonium illorum.
[60] Et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens: “ Non respondes quidquam ad ea, quae isti testantur adversum te? ”.
[61] Ille autem tacebat et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei: “ Tu es Christus filius Benedicti? ”.
[62] Iesus autem dixit: “ Ego sum, et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli ”.
[63] Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait: “ Quid adhuc necessarii sunt nobis testes?
[64] Audistis blasphemiam. Quid vobis videtur? ”. Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.
[65] Et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei: “ Prophetiza ”; et ministri alapis eum caedebant.
[66] Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis
[67] et, cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum ait: “ Et tu cum hoc Nazareno, Iesu, eras! ”.
[68] At ille negavit dicens: “ Neque scio neque novi quid tu dicas! ”. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.
[69] Et ancilla, cum vidisset illum, rursus coepit dicere circumstantibus: “ Hic ex illis est! ”.
[70] At ille iterum negabat. Et post pusillum rursus, qui astabant, dicebant Petro: “ Vere ex illis es, nam et Galilaeus es ”.
[71] Ille autem coepit anathematizare et iurare: “ Nescio hominem istum, quem dicitis! ”.
[72] Et statim iterum gallus cantavit; et recordatus est Petrus verbi, sicut dixerat ei Iesus: “ Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis ”. Et coepit flere.