[1] In illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent, quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis:
[2] “ Misereor super turbam, quia iam triduo sustinent me nec habent, quod manducent;
[3] et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via; et quidam ex eis de longe venerunt ”.
[4] Et responderunt ei discipuli sui: “ Unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine? ”.
[5] Et interrogabat eos: “ Quot panes habetis? ”. Qui dixerunt: “ Septem ”.
[6] Et praecipit turbae discumbere supra terram; et accipiens septem panes, gratias agens fregit et dabat discipulis suis, ut apponerent; et apposuerunt turbae.
[7] Et habebant pisciculos paucos; et benedicens eos, iussit hos quoque apponi.
[8] Et manducaverunt et saturati sunt; et sustulerunt, quod superaverat de fragmentis, septem sportas.
[9] Erant autem quasi quattuor milia. Et dimisit eos.
[10] Et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha.
[11] Et exierunt pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo, tentantes eum.
[12] Et ingemiscens spiritu suo ait: “ Quid generatio ista quaerit signum? Amen dico vobis: Non dabitur generationi isti signum ”.
[13] Et dimittens eos, iterum ascendens abiit trans fretum.
[14] Et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi.
[15] Et praecipiebat eis dicens: “ Videte, cavete a fermento pharisaeorum et fermento Herodis! ”.
[16] Et disputabant ad invicem, quia panes non haberent.
[17] Quo cognito, ait illis: “ Quid disputatis, quia panes non habetis? Nondum cognoscitis nec intellegitis? Caecatum habetis cor vestrum?
[18] Oculos habentes non videtis, et aures habentes non auditis? Nec recordamini,
[19] quando quinque panes fregi in quinque milia, quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? ”. Dicunt ei: “ Duodecim ”.
[20] “ Quando illos septem in quattuor milia, quot sportas plenas fragmentorum tulistis? ”. Et dicunt ei: “ Septem ”.
[21] Et dicebat eis: “ Nondum intellegitis? ”.
[22] Et veniunt Bethsaida. Et adducunt ei caecum et rogant eum, ut illum tangat.
[23] Et apprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum; et exspuens in oculos eius, impositis manibus ei, interrogabat eum: “ Vides aliquid? ”.
[24] Et aspiciens dicebat: “ Video homines, quia velut arbores video ambulantes ”.
[25] Deinde iterum imposuit manus super oculos eius; et coepit videre et restitutus est et videbat clare omnia.
[26] Et misit illum in domum suam dicens: “ Nec in vicum introieris ”.
[27] Et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi; et in via interrogabat discipulos suos dicens eis: “ Quem me dicunt esse homines? ”.
[28] Qui responderunt illi dicentcs: “ Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii vero unum de prophetis ”.
[29] Et ipse interrogabat eos: “ Vos vero quem me dicitis esse? ”. Respondens Petrus ait ei: “ Tu es Christus ”.
[30] Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.
[31] Et coepit docere illos: “ Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere ”;
[32] et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus coepit increpare eum.
[33] Qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro et dicit: “ Vade retro me, Satana, quoniam non sapis, quae Dei sunt, sed quae sunt hominum ”.
[34] Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: “ Si quis vult post me sequi, deneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.
[35] Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium, salvam eam faciet.
[36] Quid enim prodest homini, si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae?
[37] Quid enim dabit homo commutationem pro anima sua?
[38] Qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis ”.