[1] Et coepit illis in parabolis loqui: “ Vineam pastinavit ho mo et circumdedit saepem et fodit lacum et aedificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est.
[2] Et misit ad agricolas in tempore servum, ut ab agricolis acciperet de fructu vineae;
[3] qui apprehensum eum caeciderunt et dimiserunt vacuum.
[4] Et iterum misit ad illos alium servum; et illum in capite vulneraverunt et contumeliis affecerunt.
[5] Et alium misit, et illum occiderunt, et plures alios, quosdam caedentes, alios vero occidentes.
[6] Adhuc unum habebat, filium dilectum. Misit illum ad eos novissimum dicens: “Reverebuntur filium meum”.
[7] Coloni autem illi dixerunt ad invicem: “Hic est heres. Venite, occidamus eum, et nostra erit hereditas”.
[8] Et apprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam.
[9] Quid ergo faciet dominus vineae? Veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis.
[10] Nec Scripturam hanc legistis: “Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli;
[11] a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris”? ”.
[12] Et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam; cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.
[13] Et mittunt ad eum quosdam ex pharisaeis et herodianis, ut eum caperent in verbo.
[14] Qui venientes dicunt ei: “ Magister, scimus quia verax es et non curas quemquam; nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dare tributum Caesari an non? Dabimus an non dabimus? ”.
[15] Qui sciens versutiam eorum ait illis: “ Quid me tentatis? Afferte mihi denarium, ut videam ”.
[16] At illi attulerunt. Et ait illis: “ Cuius est imago haec et inscriptio? ”. Illi autem dixerunt ei: “ Caesaris ”.
[17] Iesus autem dixit illis: “ Quae sunt Caesaris, reddite Caesari et, quae sunt Dei, Deo ”. Et mirabantur super eo.
[18] Et veniunt ad eum sadducaei, qui dicunt resurrectionem non esse, et interrogabant eum dicentes:
[19] “ Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cuius frater mortuus fuerit et reliquerit uxorem et filium non reliquerit, accipiat frater eius uxorem et resuscitet semen fratri suo.
[20] Septem fratres erant: et primus accepit uxorem et moriens non reliquit semen;
[21] et secundus accepit eam et mortuus est, non relicto semine; et tertius similiter;
[22] et septem non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier.
[23] In resurrectione, cum resurrexerint, cuius de his erit uxor? Septem enim habuerunt eam uxorem ”.
[24] Ait illis Iesus: “ Non ideo erratis, quia non scitis Scripturas neque virtutem Dei?
[25] Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelis.
[26] De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysis super rubum, quomodo dixerit illi Deus inquiens: “Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob”?
[27] Non est Deus mortuorum sed vivorum! Multum erratis ”.
[28] Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum: “ Quod est primum omnium mandatum? ”.
[29] Iesus respondit: “ Primum est: “Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est,
[30] et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua”.
[31] Secundum est illud: “Diliges proximum tuum tamquam teipsum”. Maius horum aliud mandatum non est ”.
[32] Et ait illi scriba: “ Bene, Magister, in veritate dixisti: “Unus est, et non est alius praeter eum;
[33] et diligere eum ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota fortitudine” et: “Diligere proximum tamquam seipsum” maius est omnibus holocautomatibus et sacrificiis ”.
[34] Et Iesus videns quod sapienter respondisset, dixit illi: “ Non es longe a regno Dei ”. Et nemo iam audebat eum interrogare.
[35] Et respondens Iesus dicebat docens in templo: “ Quomodo dicunt scribae Christum filium esse David?
[36] Ipse David dixit in Spiritu Sancto: “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis”.
[37] Ipse David dicit eum Dominum, et unde est filius eius? ”. Et multa turba eum libenter audiebat.
[38] Et dicebat in doctrina sua: “ Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro
[39] et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenis;
[40] qui devorant domos viduarum et ostentant prolixas orationes. Hi accipient amplius iudicium ”.
[41] Et sedens contra gazophylacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazophylacium; et multi divites iactabant multa.
[42] Et cum venisset una vidua pauper, misit duo minuta, quod est quadrans.
[43] Et convocans discipulos suos ait illis: “ Amen dico vobis: Vidua haec pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium:
[44] Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt; haec vero de penuria sua omnia, quae habuit, misit, totum victum suum ”.