[1] Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis, id est universum concilium, vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato.
[2] Et interrogavit eum Pilatus: “ Tu es rex Iudaeorum? ”. At ille respondens ait illi: “ Tu dicis ”.
[3] Et accusabant eum summi sacerdotes in multis.
[4] Pilatus autem rursum interrogabat eum dicens: “ Non respondes quidquam? Vide in quantis te accusant ”.
[5] Iesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.
[6] Per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis, quem peterent.
[7] Erat autem qui dicebatur Barabbas, vinctus cum seditiosis, qui in seditione fecerant homicidium.
[8] Et cum ascendisset turba, coepit rogare, sicut faciebat illis.
[9] Pilatus autem respondit eis et dixit: “ Vultis dimittam vobis regem Iudaeorum? ”.
[10] Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.
[11] Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.
[12] Pilatus autem iterum respondens aiebat illis: “ Quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum? ”.
[13] At illi iterum clamaverunt: “ Crucifige eum! ”.
[14] Pilatus vero dicebat eis: “ Quid enim mali fecit? ”. At illi magis clamaverunt: “ Crucifige eum! ”.
[15] Pilatus autem, volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam et tradidit Iesum flagellis caesum, ut crucifigeretur.
[16] Milites autem duxerunt eum intro in atrium, quod est praetorium, et convocant totam cohortem.
[17] Et induunt eum purpuram et imponunt ei plectentes spineam coronam;
[18] et coeperunt salutare eum: “ Ave, rex Iudaeorum! ”,
[19] et percutiebant caput eius arundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum.
[20] Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis. Et educunt illum, ut crucifigerent eum.
[21] Et angariant praetereuntem quempiam Simonem Cyrenaeum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem eius.
[22] Et perducunt illum in Golgotha locum, quod est interpretatum Calvariae locus.
[23] Et dabant ei myrrhatum vinum; ille autem non accepit.
[24] Et crucifigunt eum et dividunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.
[25] Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum.
[26] Et erat titulus causae eius inscriptus: “ Rex Iudaeorum ”.
[27] Et cum eo crucifigunt duos latrones, unum a dextris et alium a sinistris eius. (28)
[29] Et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes: “ Vah, qui destruit templum et in tribus diebus aedificat;
[30] salvum fac temetipsum descendens de cruce! ”.
[31] Similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant: “ Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere.
[32] Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus et credamus ”. Etiam qui cum eo crucifixi erant, conviciabantur ei.
[33] Et, facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam.
[34] Et hora nona exclamavit Iesus voce magna: “ Heloi, Heloi, lema sabacthani? ”, quod est interpretatum: “ Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? ”.
[35] Et quidam de circumstantibus audientes dicebant: “ Ecce, Eliam vocat ”.
[36] Currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens: “ Sinite, videamus, si veniat Elias ad deponendum eum ”.
[37] Iesus autem, emissa voce magna, exspiravit.
[38] Et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum.
[39] Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans exspirasset, ait: “ Vere homo hic Filius Dei erat ”.
[40] Erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Iosetis mater et Salome,
[41] quae, cum esset in Galilaea, sequebantur eum et ministrabant ei, et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Hierosolymam.
[42] Et cum iam sero esset factum, quia erat Parasceve, quod est ante sabbatum,
[43] venit Ioseph ab Arimathaea nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum et petiit corpus Iesu.
[44] Pilatus autem miratus est si iam obisset, et, accersito centurione, interrogavit eum si iam mortuus esset,
[45] et, cum cognovisset a centurione, donavit corpus Ioseph.
[46] Is autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento, quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.
[47] Maria autem Magdalene et Maria Iosetis aspiciebant, ubi positus esset.