[1] Et egressus est inde et venit in patriam suam, et sequuntur il lum discipuli sui.
[2] Et facto sabbato, coepit in synagoga docere; et multi audientes admirabantur dicentes: “ Unde huic haec, et quae est sapientia, quae data est illi, et virtutes tales, quae per manus eius efficiuntur?
[3] Nonne iste est faber, filius Mariae et frater Iacobi et Iosetis et Iudae et Simonis? Et nonne sorores eius hic nobiscum sunt? ”. Et scandalizabantur in illo.
[4] Et dicebat eis Iesus: “ Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua ”.
[5] Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit;
[6] et mirabatur propter incredulitatem eorum. Et circumibat castella in circuitu docens.
[7] Et convocat Duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem in spiritus immundos;
[8] et praecepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum: non panem, non peram neque in zona aes,
[9] sed ut calcearentur sandaliis et ne induerentur duabus tunicis.
[10] Et dicebat eis: “ Quocumque introieritis in domum, illic manete, donec exeatis inde.
[11] Et quicumque locus non receperit vos nec audierint vos, exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis ”.
[12] Et exeuntes praedicaverunt, ut paenitentiam agerent;
[13] et daemonia multa eiciebant et ungebant oleo multos aegrotos et sanabant.
[14] Et audivit Herodes rex; manifestum enim factum est nomen eius. Et dicebant: “ Ioannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea inoperantur virtutes in illo ”.
[15] Alii autem dicebant: “ Elias est ”. Alii vero dicebant: “ Propheta est, quasi unus ex prophetis ”.
[16] Quo audito, Herodes aiebat: “ Quem ego decollavi Ioannem, hic resurrexit! ”.
[17] Ipse enim Herodes misit ac tenuit Ioannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.
[18] Dicebat enim Ioannes Herodi: “ Non licet tibi habere uxorem fratris tui ”.
[19] Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat:
[20] Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum, et, audito eo, multum haesitabat et libenter eum audiebat.
[21] Et cum dies opportunus accidisset, quo Herodes natali suo cenam fecit principibus suis et tribunis et primis Galilaeae,
[22] cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset, placuit Herodi simulque recumbentibus. Rex ait puellae: “ Pete a me, quod vis, et dabo tibi ”.
[23] Et iuravit illi multum: “ Quidquid petieris a me, dabo tibi, usque ad dimidium regni mei ”.
[24] Quae cum exisset, dixit matri suae: “ Quid petam? ”. At illa dixit: “ Caput Ioannis Baptistae ”.
[25] Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: “ Volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistae ”.
[26] Et contristatus rex, propter iusiurandum et propter recumbentes noluit eam decipere;
[27] et statim misso spiculatore rex praecepit afferri caput eius. Et abiens decollavit eum in carcere
[28] et attulit caput eius in disco; et dedit illud puellae, et puella dedit illud matri suae.
[29] Quo audito, discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento.
[30] Et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia, quae egerant et docuerant.
[31] Et ait illis: “ Venite vos ipsi seorsum in desertum locum et requiescite pusillum ”. Erant enim, qui veniebant et redibant, multi, et nec manducandi spatium habebant.
[32] Et abierunt in navi in desertum locum seorsum.
[33] Et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi; et pedestre de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos.
[34] Et exiens vidit multam turbam et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere illos multa.
[35] Et cum iam hora multa facta esset, accesserunt discipuli eius dicentes: “ Desertus est locus hic, et hora iam est multa;
[36] dimitte illos, ut euntes in villas et vicos in circuitu emant sibi, quod manducent ”.
[37] Respondens autem ait illis: “ Date illis vos manducare ”. Et dicunt ei: “ Euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare? ”.
[38] Et dicit eis: “ Quot panes habetis? Ite, videte ”. Et cum cognovissent, dicunt: “ Quinque et duos pisces ”.
[39] Et praecepit illis, ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fenum.
[40] Et discubuerunt secundum areas per centenos et per quinquagenos.
[41] Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in caelum benedixit et fregit panes et dabat discipulis suis, ut ponerent ante eos; et duos pisces divisit omnibus.
[42] Et manducaverunt omnes et saturati sunt;
[43] et sustulerunt fragmenta duodecim cophinos plenos, et de piscibus.
[44] Et erant, qui manducaverunt panes, quinque milia virorum.
[45] Et statim coegit discipulos suos ascendere navem, ut praecederent trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.
[46] Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.
[47] Et cum sero factum esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra.
[48] Et videns eos laborantes in remigando, erat enim ventus contrarius eis, circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos.
[49] At illi, ut viderunt eum ambulantem super mare, putaverunt phantasma esse et exclamaverunt;
[50] omnes enim eum viderunt et conturbati sunt. Statim autem locutus est cum eis et dicit illis: “ Confidite, ego sum; nolite timere! ”.
[51] Et ascendit ad illos in navem, et cessavit ventus. Et valde nimis intra se stupebant;
[52] non enim intellexerant de panibus, sed erat cor illorum obcaecatum.
[53] Et cum transfretassent in terram, pervenerunt Gennesaret et applicuerunt.
[54] Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum
[55] et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.
[56] Et quocumque introibat in vicos aut in civitates vel in villas, in plateis ponebant infirmos; et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quotquot tangebant eum, salvi fiebant.