[1] Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.
[2] Et exeunte eo de navi, statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu immundo,
[3] qui domicilium habebat in monumentis; et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare,
[4] quoniam saepe compedibus et catenis vinctus dirupisset catenas et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare;
[5] et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus.
[6] Et videns Iesum a longe cucurrit et adoravit eum
[7] et clamans voce magna dicit: “ Quid mihi et tibi, Iesu, fili Dei Altissimi? Adiuro te per Deum, ne me torqueas ”.
[8] Dicebat enim illi: “ Exi, spiritus immunde, ab homine ”.
[9] Et interrogabat eum: “ Quod tibi nomen est? ”. Et dicit ei: “ Legio nomen mihi est, quia multi sumus ”.
[10] Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.
[11] Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens;
[12] et deprecati sunt eum dicentes: “ Mitte nos in porcos, ut in eos introeamus ”.
[13] Et concessit eis. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos. Et magno impetu grex ruit per praecipitium in mare, ad duo milia, et suffocabantur in mari.
[14] Qui autem pascebant eos, fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros; et egressi sunt videre quid esset facti.
[15] Et veniunt ad Iesum; et vident illum, qui a daemonio vexabatur, sedentem, vestitum et sanae mentis, eum qui legionem habuerat, et timuerunt.
[16] Et qui viderant, narraverunt illis qualiter factum esset ei, qui daemonium habuerat, et de porcis.
[17] Et rogare eum coeperunt, ut discederet a finibus eorum.
[18] Cumque ascenderet navem, qui daemonio vexatus fuerat, deprecabatur eum, ut esset cum illo.
[19] Et non admisit eum, sed ait illi: “ Vade in domum tuam ad tuos et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui ”.
[20] Et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus, et omnes mirabantur.
[21] Et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum, convenit turba multa ad illum, et erat circa mare.
[22] Et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius
[23] et deprecatur eum multum dicens: “ Filiola mea in extremis est; veni, impone manus super eam, ut salva sit et vivat ”.
[24] Et abiit cum illo. Et sequebatur eum turba multa et comprimebant illum.
[25] Et mulier, quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim
[26] et fuerat multa perpessa a compluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat,
[27] cum audisset de Iesu, venit in turba retro et tetigit vestimentum eius;
[28] dicebat enim: “ Si vel vestimenta eius tetigero, salva ero ”.
[29] Et confestim siccatus est fons sanguinis eius, et sensit corpore quod sanata esset a plaga.
[30] Et statim Iesus cognoscens in semetipso virtutem, quae exierat de eo, conversus ad turbam aiebat: “ Quis tetigit vestimenta mea? ”.
[31] Et dicebant ei discipuli sui: “ Vides turbam comprimentem te et dicis: “Quis me tetigit?” ”.
[32] Et circumspiciebat videre eam, quae hoc fecerat.
[33] Mulier autem timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem.
[34] Ille autem dixit ei: “ Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace et esto sana a plaga tua ”.
[35] Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo dicentes: “ Filia tua mortua est; quid ultra vexas magistrum? ”.
[36] Iesus autem, verbo, quod dicebatur, audito, ait archisynagogo: “ Noli timere; tantummodo crede! ”.
[37] Et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem Iacobi.
[38] Et veniunt ad domum archisynagogi; et videt tumultum et flentes et eiulantes multum,
[39] et ingressus ait eis: “ Quid turbamini et ploratis? Puella non est mortua, sed dormit ”.
[40] Et irridebant eum. Ipse vero, eiectis omnibus, assumit patrem puellae et matrem et, qui secum erant, et ingreditur, ubi erat puella;
[41] et tenens manum puellae ait illi: “ Talitha, qum! ” — quod est interpretatum: “ Puella, tibi dico: Surge! ” - .
[42] Et confestim surrexit puella et ambulabat; erat enim annorum duodecim. Et obstupuerunt continuo stupore magno.
[43] Et praecepit illis vehementer, ut nemo id sciret, et dixit dari illi manducare.