Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 8:27

[1] Et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iorda nem; et conveniunt iterum turbae ad eum, et, sicut consueverat, iterum docebat illos.

[2] Et accedentes pharisaei interrogabant eum, si licet viro uxorem dimittere, tentantes eum.

[3] At ille respondens dixit eis: “ Quid vobis praecepit Moyses? ”.

[4] Qui dixerunt: “ Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere ”.

[5] Iesus autem ait eis: “ Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud.

[6] Ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos.

[7] Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit ad uxorern suam,

[8] et erunt duo in carne una; itaque iam non sunt duo sed una caro.

[9] Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet ”.

[10] Et domo iterum discipuli de hoc interrogabant eum.

[11] Et dicit illis: “ Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit in eam;

[12] et si ipsa dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur ”.

[13] Et offerebant illi parvulos, ut tangeret illos; discipuli autem comminabantur eis.

[14] At videns Iesus, indigne tulit et ait illis: “ Sinite parvulos venire ad me. Ne prohibueritis eos; talium est enim regnum Dei.

[15] Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud ”.

[16] Et complexans eos benedicebat imponens manus super illos.

[17] Et cum egrederetur in viam, accurrens quidam et, genu flexo ante eum, rogabat eum: “ Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam? ”.

[18] Iesus autem dixit ei: “ Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus.

[19] Praecepta nosti: ne occidas, ne adulteres, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem ”.

[20] Ille autem dixit ei: “ Magister, haec omnia conservavi a iuventute mea ”.

[21] Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi: “ Unum tibi deest: vade, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me ”.

[22] Qui contristatus in hoc verbo, abiit maerens: erat enim habens possessiones multas.

[23] Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis: “ Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt ”.

[24] Discipuli autem obstupescebant in verbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis: “ Filii, quam diffficile est in regnum Dei introire.

[25] Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei ”.

[26] Qui magis admirabantur dicentes ad semetipsos: “ Et quis potest salvus fieri? ”.

[27] Intuens illos Iesus ait: “ Apud homines impossibile est sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum ”.

[28] Coepit Petrus ei dicere: “ Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te ”.

[29] Ait Iesus: “ Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium,

[30] qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc, domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam.

[31] Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi ”.

[32] Erant autem in via ascendentes in Hierosolymam, et praecedebat illos Iesus, et stupebant; illi autem sequentes timebant. Et assumens iterum Duodecim coepit illis dicere, quae essent ei eventura:

[33] “ Ecce ascendimus in Hierosolymam; et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et damnabunt eum morte et tradent eum gentibus

[34] et illudent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum, et post tres dies resurget ”.

[35] Et accedunt ad eum Iacobus et Ioannes filii Zebedaei dicentes ei: “ Magister, volumus, ut quodcumque petierimus a te, facias nobis ”.

[36] At ille dixit eis: “ Quid vultis, ut faciam vobis? ”.

[37] Illi autem dixerunt ei: “ Da nobis, ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram sedeamus in gloria tua ”.

[38] Iesus autem ait eis: “ Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismum, quo ego baptizor, baptizari? ”.

[39] At illi dixerunt ei: “ Possumus ”. Iesus autem ait eis: “ Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis et baptismum, quo ego baptizor, baptizabimini;

[40] sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare, sed quibus paratum est ”.

[41] Et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Ioanne.

[42] Et vocans eos Iesus ait illis: “ Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum.

[43] Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior inter vos, erit vester minister;

[44] et, quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus;

[45] nam et Filius hominis non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis ”.

[46] Et veniunt Ierichum. Et proficiscente eo de Iericho et discipulis eius et plurima multitudine, filius Timaei Bartimaeus caecus sedebat iuxta viam mendicans.

[47] Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, coepit clamare et dicere: “ Fili David Iesu, miserere mei! ”.

[48] Et comminabantur ei multi, ut taceret; at ille multo magis clamabat: “ Fili David, miserere mei! ”.

[49] Et stans Iesus dixit: “ Vocate illum ”. Et vocant caecum dicentes ei: “ Animaequior esto. Surge, vocat te ”.

[50] Qui, proiecto vestimento suo, exsiliens venit ad Iesum.

[51] Et respondens ei Iesus dixit: “ Quid vis tibi faciam? ”. Caecus autem dixit ei: “ Rabboni, ut videam ”.

[52] Et Iesus ait illi: “ Vade; fides tua te salvum fecit ”. Et confestim vidit et sequebatur eum in via.

Marcum — Chapters