[1] Et iterum intravit Capharnaum post dies, et auditum est quod in domo esset.
[2] Et convenerunt multi, ita ut non amplius caperentur neque ad ianuam, et loquebatur eis verbum.
[3] Et veniunt ferentes ad eum paralyticum, qui a quattuor portabatur.
[4] Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum, ubi erat, et perfodientes summittunt grabatum, in quo paralyticus iacebat.
[5] Cum vidisset autem Iesus fidem illorum, ait paralytico: “ Fili, dimittuntur peccata tua ”.
[6] Erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis:
[7] “ Quid hic sic loquitur? Blasphemat! Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? ”.
[8] Quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se, dicit illis: “ Quid ista cogitatis in cordibus vestris?
[9] Quid est facilius, dicere paralytico: “Dimittuntur peccata tua”, an dicere: “Surge et tolle grabatum tuum et ambula”?
[10] Ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis interra dimittendi peccata — ait paralytico - :
[11] Tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum et vade in domum tuam ”.
[12] Et surrexit et protinus sublato grabato abiit coram omnibus, ita ut admirarentur omnes et glorificarent Deum dicentes: “ Numquam sic vidimus! ”.
[13] Et egressus est rursus ad mare; omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.
[14] Et cum praeteriret, vidit Levin Alphaei sedentem ad teloneum et ait illi: “ Sequere me ”. Et surgens secutus est eum.
[15] Et factum est, cum accumberet in domo illius, et multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius; erant enim multi et sequebantur eum.
[16] Et scribae pharisaeorum, videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis, dicebant discipulis eius: “ Quare cum publicanis et peccatoribus manducat? ”.
[17] Et Iesus hoc audito ait illis: “ Non necesse habent sani medicum, sed qui male habent; non veni vocare iustos sed peccatores ”.
[18] Et erant discipuli Ioannis et pharisaei ieiunantes. Et veniunt et dicunt illi: “ Cur discipuli Ioannis et discipuli pharisaeorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant? ”.
[19] Et ait illis Iesus: “ Numquid possunt convivae nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, ieiunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt ieiunare;
[20] venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt in illa die.
[21] Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri; alioquin supplementum aufert aliquid ab eo, novum a veteri, et peior scissura fit.
[22] Et nemo mittit vinum novellum in utres veteres, alioquin dirumpet vinum utres et vinum perit et utres; sed vinum novum in utres novos ”.
[23] Et factum est, cum ipse sabbatis ambularet per sata, discipuli eius coeperunt praegredi vellentes spicas.
[24] Pharisaei autem dicebant ei: “ Ecce, quid faciunt sabbatis, quod non licet? ”.
[25] Et ait illis: “ Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant?
[26] Quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit, quos non licet manducare nisi sacerdotibus, et dedit etiam eis, qui cum eo erant? ”.
[27] Et dicebat eis: “ Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum;
[28] itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati ”.