[1] Et cum egrederetur de tem plo, ait illi unus ex discipulis suis: “ Magister, aspice quales lapides et quales structurae ”.
[2] Et Iesus ait illi: “ Vides has magnas aedificationes? Hic non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur ”.
[3] Et cum sederet in montem Olivarum contra templum, interrogabat eum separatim Petrus et Iacobus et Ioannes et Andreas:
[4] “ Dic nobis: Quando ista erunt, et quod signum erit, quando haec omnia incipient consummari? ”.
[5] Iesus autem coepit dicere illis: “ Videte, ne quis vos seducat.
[6] Multi venient in nomine meo dicentes: “Ego sum”, et multos seducent.
[7] Cum audieritis autem bella et opiniones bellorum, ne timueritis; oportet fieri sed nondum finis.
[8] Exsurget enim gens super gentem, et regnum super regnum, erunt terrae motus per loca, erunt fames; initium dolorum haec.
[9] Videte autem vosmetipsos. Tradent vos conciliis, et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis.
[10] Et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium.
[11] Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini, sed, quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus.
[12] Et tradet frater fratrem in mortem, et pater filium; et consurgent filii in parentes et morte afficient eos;
[13] et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.
[14] Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intellegat: tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes;
[15] qui autem super tectum, ne descendat nec introeat, ut tollat quid de domo sua;
[16] et, qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.
[17] Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus!
[18] Orate vero, ut hieme non fiat:
[19] erunt enim dies illi tribulatio talis, qualis non fuit ab initio creaturae, quam condidit Deus, usque nunc, neque fiet.
[20] Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro. Sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.
[21] Et tunc, si quis vobis dixerit: “Ecce hic est Christus, ecce illic”, ne credideritis.
[22] Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos, si potest fieri, electos.
[23] Vos autem videte; praedixi vobis omnia.
[24] Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum,
[25] et erunt stellae de caelo decidentes, et virtutes, quae sunt in caelis, movebuntur.
[26] Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.
[27] Et tunc mittet angelos et congregabit electos suos a quattuor ventis, a summo terrae usque ad summum caeli.
[28] A ficu autem discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit et germinaverit folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas.
[29] Sic et vos, cum videritis haec fieri, scitote quod in proximo sit in ostiis.
[30] Amen dico vobis: Non transiet generatio haec, donec omnia ista fiant.
[31] Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
[32] De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in caelo neque Filius, nisi Pater.
[33] Videte, vigilate; nescitis enim, quando tempus sit.
[34] Sicut homo, qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem, unicuique opus suum, ianitori quoque praecepit, ut vigilaret.
[35] Vigilate ergo; nescitis enim quando dominus domus veniat, sero an media nocte an galli cantu an mane;
[36] ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes.
[37] Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate! ”.