[1] Et conveniunt ad eum pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis;
[2] et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus, id est non lotis, manducare panes
[3] — pharisaei enim et omnes Iudaei, nisi pugillo lavent manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum;
[4] et a foro nisi baptizentur, non comedunt; et alia multa sunt, quae acceperunt servanda: baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum —
[5] et interrogant eum pharisaei et scribae: “ Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem? ”.
[6] At ille dixit eis: “ Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: “Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me;
[7] in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum”.
[8] Relinquentes mandatum Dei tenetis traditionem hominum ”.
[9] Et dicebat illis: “ Bene irritum facitis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.
[10] Moyses enim dixit: “Honora patrem tuum et matrem tuam” et: “Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur”;
[11] vos autem dicitis: “Si dixerit homo patri aut matri: Corban, quod est donum, quodcumque ex me tibi profuerit”,
[12] ultra non permittitis ei facere quidquam patri aut matri
[13] rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis; et similia huiusmodi multa facitis ”.
[14] Et advocata iterum turba, dicebat illis: “ Audite me, omnes, et intellegite:
[15] Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare; sed quae de homine procedunt, illa sunt, quae coinquinant hominem! ”. (16)
[17] Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli eius parabolam.
[18] Et ait illis: “ Sic et vos imprudentes estis? Non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum coinquinare,
[19] quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit? ”, purgans omnes escas.
[20] Dicebat autem: “ Quod de homine exit, illud coinquinat hominem;
[21] ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt, fornicationes, furta, homicidia,
[22] adulteria, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitia, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia:
[23] omnia haec mala ab intus procedunt et coinquinant hominem ”.
[24] Inde autem surgens abiit in fines Tyri et Sidonis. Et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere.
[25] Sed statim ut audivit de eo mulier, cuius habebat filia spiritum immundum, veniens procidit ad pedes eius.
[26] Erat autem mulier Graeca, Syrophoenissa genere. Et rogabat eum, ut daemonium eiceret de filia eius.
[27] Et dicebat illi: “ Sine prius saturari filios; non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere catellis ”.
[28] At illa respondit et dicit ei: “ Domine, etiam catelli sub mensa comedunt de micis puerorum ”.
[29] Et ait illi: “ Propter hunc sermonem vade; exiit daemonium de filia tua ”.
[30] Et cum abisset domum suam, invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse.
[31] Et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos.
[32] Et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum, ut imponat illi manum.
[33] Et apprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas eius et exspuens tetigit linguam eius
[34] et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi: “ Effetha ”, quod est: “ Adaperire ”.
[35] Et statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur recte.
[36] Et praecepit illis, ne cui dicerent; quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant.
[37] Et eo amplius admirabantur dicentes: “ Bene omnia fecit, et surdos facit audire et mutos loqui! ”.