Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 4:43

[1] Et introivit iterum in synago gam. Et erat ibi homo habens manum aridam;

[2] et observabant eum, si sabbatis curaret illum, ut accusarent eum.

[3] Et ait homini habenti manum aridam: “ Surge in medium ”.

[4] Et dicit eis: “ Licet sabbatis bene facere an male? Animam salvam facere an perdere? ”. At illi tacebant.

[5] Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitate cordis eorum, dicit homini: “ Extende manum ”. Et extendit, et restituta est manus eius.

[6] Et exeuntes pharisaei statim cum herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.

[7] Et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare. Et multa turba a Galilaea secuta est et a Iudaea

[8] et ab Hierosolymis et ab Idumaea; et, qui trans Iordanem et circa Tyrum et Sidonem, multitudo magna, audientes, quae faciebat, venerunt ad eum.

[9] Et dixit discipulis suis, ut navicula sibi praesto esset propter turbam, ne comprimerent eum.

[10] Multos enim sanavit, ita ut irruerent in eum, ut illum tangerent, quotquot habebant plagas.

[11] Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei et clamabant dicentes: “ Tu es Filius Dei! ”.

[12] Et vehementer comminabatur eis, ne manifestarent illum.

[13] Et ascendit in montem et vocat ad se, quos voluit ipse, et venerunt ad eum.

[14] Et fecit Duodecim, ut essent cum illo, et ut mitteret eos praedicare

[15] habentes potestatem eiciendi daemonia:

[16] et imposuit Simoni nomen Petrum;

[17] et Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem Iacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est Filii tonitrui;

[18] et Andream et Philippum et Bartholomaeum et Matthaeum et Thomam et Iacobum Alphaei et Thaddaeum et Simonem Chananaeum

[19] et Iudam Iscarioth, qui et tradidit illum.

[20] Et venit ad domum; et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare.

[21] Et cum audissent sui, exierunt tenere eum; dicebant enim: “ In furorem versus est ”.

[22] Et scribae, qui ab Hierosolymis descenderant, dicebant: “ Beelzebul habet ” et: “ In principe daemonum eicit daemonia ”.

[23] Et convocatis eis, in parabolis dicebat illis: “ Quomodo potest Satanas Satanam eicere?

[24] Et si regnum in se dividatur, non potest stare regnum illud;

[25] et si domus in semetipsam dispertiatur, non poterit domus illa stare.

[26] Et si Satanas consurrexit in semetipsum et dispertitus est, non potest stare, sed finem habet.

[27] Nemo autem potest in domum fortis ingressus vasa eius diripere, nisi prius fortem alliget; et tunc domum eius diripiet.

[28] Amen dico vobis: Omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemaverint;

[29] qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habet remissionem in aeternum, sed reus est aeterni delicti ”.

[30] Quoniam dicebant: “ Spiritum immundum habet ”.

[31] Et venit mater eius et fratres eius, et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum.

[32] Et sedebat circa eum turba, et dicunt ei: “ Ecce mater tua et fratres tui et sorores tuae foris quaerunt te ”.

[33] Et respondens eis ait: “ Quae est mater mea et fratres mei? ”.

[34] Et circumspiciens eos, qui in circuitu eius sedebant, ait: “ Ecce mater mea et fratres mei.

[35] Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus et soror mea et mater est ”.

Marcum — Chapters