Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 5:14

[1] Et cum appropinquarent Hierosolymae, Bethphage et Bethaniae ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis

[2] et ait illis: “ Ite in castellum, quod est contra vos, et statim introeuntes illud invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit; solvite illum et adducite.

[3] Et si quis vobis dixerit: “Quid facitis hoc?”, dicite: “Domino necessarius est, et continuo illum remittit iterum huc” ”.

[4] Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum.

[5] Et quidam de illic stantibus dicebant illis: “ Quid facitis solventes pullum? ”.

[6] Qui dixerunt eis, sicut dixerat Iesus; et dimiserunt eis.

[7] Et ducunt pullum ad Iesum et imponunt illi vestimenta sua; et sedit super eum.

[8] Et multi vestimenta sua straverunt in via, alii autem frondes, quas exciderant in agris.

[9] Et qui praeibant et qui sequebantur, clamabant: “ Hosanna! Benedictus, qui venit in nomine Domini!

[10] Benedictum, quod venit regnum patris nostri David! Hosanna in excelsis! ”.

[11] Et introivit Hierosolymam in templum; et circumspectis omnibus, cum iam vespera esset hora, exivit in Bethaniam cum Duodecim.

[12] Et altera die cum exirent a Bethania, esuriit.

[13] Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea; et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia: non enim erat tempus ficorum.

[14] Et respondens dixit ei: “ Iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet ”. Et audiebant discipuli eius.

[15] Et veniunt Hierosolymam. Et cum introisset in templum, coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit;

[16] et non sinebat, ut quisquam vas transferret per templum.

[17] Et docebat dicens eis: “ Non scriptum est: “Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus”? Vos autem fecistis eam speluncam latronum ”.

[18] Quo audito, principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent; timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius.

[19] Et cum vespera facta esset, egrediebantur de civitate.

[20] Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.

[21] Et recordatus Petrus dicit ei: “ Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit ”.

[22] Et respondens Iesus ait illis: “ Habete fidem Dei!

[23] Amen dico vobis: Quicumque dixerit huic monti: “Tollere et mittere in mare”, et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit quia, quod dixerit, fiat, fiet ei.

[24] Propterea dico vobis: Omnia, quaecumque orantes petitis, credite quia iam accepistis, et erunt vobis.

[25] Et cum statis in oratione, dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra ”. (26)

[27] Et veniunt rursus Hierosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores

[28] et dicebant illi: “ In qua potestate haec facis? Vel quis tibi dedit hanc potestatem, ut ista facias? ”.

[29] Iesus autem ait illis: “ Interrogabo vos unum verbum, et respondete mihi; et dicam vobis, in qua potestate haec faciam:

[30] Baptismum Ioannis de caelo erat an ex hominibus? Respondete mihi ”.

[31] At illi cogitabant secum dicentes: “ Si dixerimus: “De caelo”, dicet: “Quare ergo non credidistis ei?”;

[32] si autem dixerimus: “Ex hominibus?” ”. Timebant populum: omnes enim habebant Ioannem quia vere propheta esset.

[33] Et respondentes dicunt Iesu: “ Nescimus ”. Et Iesus ait illis: “ Neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam ”.

Marcum — Chapters