[1] Et dicebat illis: “ Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stan tibus, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei venisse in virtute ”.
[2] Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos. Et transfiguratus est coram ipsis;
[3] et vestimenta eius facta sunt splendentia, candida nimis, qualia fullo super terram non potest tam candida facere.
[4] Et apparuit illis Elias cum Moyse, et erant loquentes cum Iesu.
[5] Et respondens Petrus ait Iesu: “ Rabbi, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum ”.
[6] Non enim sciebat quid responderet; erant enim exterriti.
[7] Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube: “ Hic est Filius meus dilectus; audite illum ”.
[8] Et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum.
[9] Et descendentibus illis de monte, praecepit illis, ne cui, quae vidissent, narrarent, nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.
[10] Et verbum continuerunt apud se, conquirentes quid esset illud: “ a mortuis resurgere ”.
[11] Et interrogabant eum dicentes: “ Quid ergo dicunt scribae quia Eliam oporteat venire primum? ”.
[12] Qui ait illis: “ Elias veniens primo, restituit omnia; et quomodo scriptum est super Filio hominis, ut multa patiatur et contemnatur?
[13] Sed dico vobis: Et Elias venit; et fecerunt illi, quaecumque volebant, sicut scriptum est de eo ”.
[14] Et venientes ad discipulos viderunt turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis.
[15] Et confestim omnis populus videns eum stupefactus est, et accurrentes salutabant eum.
[16] Et interrogavit eos: “ Quid inter vos conquiritis? ”.
[17] Et respondit ei unus de turba: “ Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum;
[18] et ubicumque eum apprehenderit, allidit eum, et spumat et stridet dentibus et arescit. Et dixi discipulis tuis, ut eicerent illum, et non potuerunt ”.
[19] Qui respondens eis dicit: “ O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? Quamdiu vos patiar? Afferte illum ad me ”.
[20] Et attulerunt illum ad eum. Et cum vidisset illum, spiritus statim conturbavit eum; et corruens in terram volutabatur spumans.
[21] Et interrogavit patrem eius: “ Quantum temporis est, ex quo hoc ei accidit? ”. At ille ait: “ Ab infantia;
[22] et frequenter eum etiam in ignem et in aquas misit, ut eum perderet; sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri ”.
[23] Iesus autem ait illi: “ “Si potes!”. Omnia possibilia credenti ”.
[24] Et continuo exclamans pater pueri aiebat: “ Credo; adiuva incredulitatem meam ”.
[25] Et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo dicens illi: “ Mute et surde spiritus, ego tibi praecipio: Exi ab eo et amplius ne introeas in eum ”.
[26] Et clamans et multum discerpens eum exiit; et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: “ Mortuus est! ”.
[27] Iesus autem tenens manum eius elevavit illum, et surrexit.
[28] Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: “ Quare nos non potuimus eicere eum? ”.
[29] Et dixit illis: “ Hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione ”.
[30] Et inde profecti peragrabant Galilaeam; nec volebat quemquam scire.
[31] Docebat enim discipulos suos et dicebat illis: “ Filius hominis traditur in manus hominum, et occident eum, et occisus post tres dies resurget ”.
[32] At illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare.
[33] Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi esset, interrogabat eos: “ Quid in via tractabatis? ”.
[34] At illi tacebant. Siquidem inter se in via disputaverant, quis esset maior.
[35] Et residens vocavit Duodecim et ait illis: “ Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et omnium minister ”.
[36] Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum; quem ut complexus esset, ait illis:
[37] “ Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et, quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me misit ”.
[38] Dixit illi Ioannes: “ Magister, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia, et prohibebamus eum, quia non sequebatur nos ”.
[39] Iesus autem ait: “ Nolite prohibere eum. Nemo est enim, qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me;
[40] qui enim non est adversum nos, pro nobis est.
[41] Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine, quia Christi estis, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam.
[42] Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis, ut circumdetur mola asinaria collo eius, et in mare mittatur.
[43] Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inexstinguibilem. (44)
[45] Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam. (46)
[47] Et si oculus tuus scandalizat te, eice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam,
[48] ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur;
[49] omnis enim igne salietur.
[50] Bonum est sal; quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal et pacem habete inter vos ”.