Skip to content
Opens in a new window
Listen to this chapter • 6:16

[1] Et iterum coepit docere ad ma re. Et congregatur ad eum tur ba plurima, ita ut in navem ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erant.

[2] Et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina sua:

[3] “ Audite. Ecce exiit seminans ad seminandum.

[4] Et factum est, dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres et comederunt illud.

[5] Aliud cecidit super petrosa, ubi non habebat terram multam, et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terrae;

[6] et quando exortus est sol, exaestuavit et, eo quod non haberet radicem, exaruit.

[7] Et aliud cecidit in spinas, et ascenderunt spinae et suffocaverunt illud, et fructum non dedit.

[8] Et alia ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: ascendebant et crescebant et afferebant unum triginta et unum sexaginta et unum centum ”.

[9] Et dicebat: “ Qui habet aures audiendi, audiat ”.

[10] Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi, qui circa eum erant cum Duodecim, parabolas.

[11] Et dicebat eis: “ Vobis datum est mysterium regni Dei; illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt,

[12] ut videntes videant et non videant, et audientes audiant et non intellegant, ne quando convertantur, et dimittatur eis ”.

[13] Et ait illis: “ Nescitis parabolam hanc, et quomodo omnes parabolas cognoscetis?

[14] Qui seminat, verbum seminat.

[15] Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum: et cum audierint, confestim venit Satanas et aufert verbum, quod seminatum est in eos.

[16] Et hi sunt, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud

[17] et non habent radicem in se, sed temporales sunt; deinde orta tribulatione vel persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.

[18] Et alii sunt, qui in spinis seminantur: hi sunt, qui verbum audierunt,

[19] et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur.

[20] Et hi sunt, qui super terram bonam seminati sunt: qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum ”.

[21] Et dicebat illis: “ Numquid venit lucerna, ut sub modio ponatur aut sub lecto? Nonne ut super candelabrum ponatur?

[22] Non enim est aliquid absconditum, nisi ut manifestetur, nec factum est occultum, nisi ut in palam veniat.

[23] Si quis habet aures audiendi, audiat ”.

[24] Et dicebat illis: “ Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis et adicietur vobis.

[25] Qui enim habet, dabitur illi; et, qui non habet, etiam quod habet, auferetur ab illo ”.

[26] Et dicebat: “ Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo iaciat sementem in terram

[27] et dormiat et exsurgat nocte ac die, et semen germinet et increscat, dum nescit ille.

[28] Ultro terra fructificat primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica.

[29] Et cum se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis ”.

[30] Et dicebat: “ Quomodo assimilabimus regnum Dei aut in qua parabola ponemus illud?

[31] Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quae sunt in terra;

[32] et cum seminatum fuerit, ascendit et fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare ”.

[33] Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire;

[34] sine parabola autem non loquebatur eis. Seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.

[35] Et ait illis illa die, cum sero esset factum: “ Transeamus contra ”.

[36] Et dimittentes turbam, assumunt eum, ut erat in navi; et aliae naves erant cum illo.

[37] Et exoritur procella magna venti, et fluctus se mittebant in navem, ita ut iam impleretur navis.

[38] Et erat ipse in puppi supra cervical dormiens; et excitant eum et dicunt ei: “ Magister, non ad te pertinet quia perimus? ”.

[39] Et exsurgens comminatus est vento et dixit mari: “ Tace, obmutesce! ”. Et cessavit ventus, et facta est tranquillitas magna.

[40] Et ait illis: “ Quid timidi estis? Necdum habetis fidem? ”.

[41] Et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum: “ Quis putas est iste, quia et ventus et mare oboediunt ei? ”.

Marcum — Chapters