[1] Paulus, vocatus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, et Sosthenes frater
[2] ecclesiae Dei, quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Iesu, vocatis sanctis cum omnibus, qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro:
[3] gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
[4] Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Iesu,
[5] quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia,
[6] sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis,
[7] ita ut nihil vobis desit in ulla donatione, exspectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi;
[8] qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die Domini nostri Iesu Christi.
[9] Fidelis Deus, per quem vocati estis in communionem Filii eius Iesu Christi Domini nostri.
[10] Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia.
[11] Significatum est enim mihi de vobis, fratres mei, ab his, qui sunt Chloes, quia contentiones inter vos sunt.
[12] Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: “ Ego quidem sum Pauli ”, “ Ego autem Apollo ”, “ Ego vero Cephae ”, “ Ego autem Christi ”.
[13] Divisus est Christus? Numquid Paulus crucifixus est pro vobis, aut in nomine Pauli baptizati estis?
[14] Gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Gaium,
[15] ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis.
[16] Baptizavi autem et Stephanae domum; ceterum nescio si quem alium baptizaverim.
[17] Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare; non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.
[18] Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est; his autem, qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est.
[19] Scriptum est enim: “ Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo ”.
[20] Ubi sapiens? Ubi scriba? Ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi?
[21] Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes.
[22] Quoniam et Iudaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt,
[23] nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam;
[24] ipsis autem vocatis, Iudaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam;
[25] quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et, quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.
[26] Videte enim vocationem vestram, fratres; quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles;
[27] sed, quae stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia,
[28] et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, quae non sunt, ut ea, quae sunt, destrueret,
[29] ut non glorietur omnis caro in conspectu Dei.
[30] Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio,
[31] ut quemadmodum scriptum est: “ Qui gloriatur, in Domino glorietur ”.