[1] Sic nos existimet homo ut mi nistros Christi et dispensatores mysteriorum Dei.
[2] Hic iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur.
[3] Mihi autem pro minimo est, ut a vobis iudicer aut ab humano die. Sed neque meipsum iudico;
[4] nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. Qui autem iudicat me, Dominus est!
[5] Itaque nolite ante tempus quidquam iudicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a Deo.
[6] Haec autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo propter vos, ut in nobis discatis illud: “ Ne supra quae scripta sunt ”, ne unus pro alio inflemini adversus alterum.
[7] Quis enim te discernit? Quid autem habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis?
[8] Iam saturati estis, iam divites facti estis. Sine nobis regnastis; et utinam regnaretis, ut et nos vobiscum regnaremus.
[9] Puto enim, Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos, quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus.
[10] Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo; nos infirmi, vos autem fortes; vos gloriosi, nos autem ignobiles.
[11] Usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus
[12] et laboramus operantes manibus nostris; maledicti benedicimus, persecutionem passi sustinemus,
[13] blasphemati obsecramus; tamquam purgamenta mundi facti sumus, omnium peripsema, usque adhuc.
[14] Non ut confundam vos, haec scribo, sed ut quasi filios meos carissimos moneam;
[15] nam si decem milia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres, nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui.
[16] Rogo ergo vos: imitatorcs mei estote!
[17] Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino, qui vos commonefaciat vias meas, quae sunt in Christo, sicut ubique in omni ecclesia doceo.
[18] Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam;
[19] veniam autem cito ad vos, si Dominus voluerit, et cognoscam non sermonem eorum, qui inflati sunt, sed virtutem;
[20] non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute.
[21] Quid vultis? In virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis?