[1] De idolothytis autem, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero aedificat.
[2] Si quis se existimat scire aliquid, nondum cognovit, quemadmodum oporteat eum scire;
[3] si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo.
[4] De esu igitur idolothytorum, scimus quia nullum idolum est in mundo, et quod nullus deus nisi Unus.
[5] Nam et si sunt, qui dicantur dii sive in caelo sive in terra, si quidem sunt dii multi et domini multi,
[6] nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia et nos in illum, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum.
[7] Sed non in omnibus est scientia; quidam autem consuetudine usque nunc idoli quasi idolothytum manducant, et conscientia ipsorum, cum sit infirma, polluitur.
[8] Esca autem nos non commendat Deo; neque si non manducaverimus, deficiemus, neque si manducaverimus, abundabimus.
[9] Videte autem, ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis.
[10] Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem, nonne conscientia eius, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta?
[11] Peribit enim infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est!
[12] Sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.
[13] Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem.