[1] De collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordina vi ecclesiis Galatiae, ita et vos facite.
[2] Per primam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens, quod ei beneplacuerit, ut non, cum venero, tunc collectae fiant.
[3] Cum autem praesens fuero, quos probaveritis, per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Ierusalem;
[4] quod si dignum fuerit, ut et ego eam, mecum ibunt.
[5] Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero, nam Macedoniam pertransibo;
[6] apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo, ut vos me deducatis, quocumque iero.
[7] Nolo enim vos modo in transitu videre; spero enim me aliquantum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit.
[8] Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten;
[9] ostium enim mihi apertum est magnum et efficax, et adversarii multi.
[10] Si autem venerit Timotheus, videte, ut sine timore sit apud vos, opus enim Domini operatur, sicut et ego;
[11] ne quis ergo illum spernat. Deducite autem illum in pace, ut veniat ad me; exspecto enim illum cum fratribus.
[12] De Apollo autem fratre, multum rogavi eum, ut veniret ad vos cum fratribus, et utique non fuit voluntas, ut nunc veniret; veniet autem, cum ei opportunum fuerit.
[13] Vigilate, state in fide, viriliter agite, confortamini;
[14] omnia vestra in caritate fiant.
[15] Obsecro autem vos, fratres: nostis domum Stephanae, quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos;
[16] ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti.
[17] Gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici, quoniam id quod vobis deerat, ipsi suppleverunt;
[18] refecerunt enim et meum spiritum et vestrum. Cognoscite ergo, qui eiusmodi sunt.
[19] Salutant vos ecclesiae Asiae. Salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia.
[20] Salutant vos fratres omnes. Salutate invicem in osculo sancto.
[21] Salutatio mea manu Pauli.
[22] Si quis non amat Dominum, sit anathema. Marana tha!
[23] Gratia Domini Iesu vobiscum.
[24] Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu.