[1] De spiritalibus autem, fra tres, nolo vos ignorare.
[2] Scitis quoniam, cum gentes essetis, ad simulacra muta, prout ducebamini, euntes.
[3] Ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit: “ Anathema Iesus! ”; et nemo potest dicere: “ Dominus Iesus ”, nisi in Spiritu Sancto.
[4] Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus;
[5] et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus;
[6] et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus.
[7] Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.
[8] Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum,
[9] alteri fides in eodem Spiritu, alii donationes sanitatum in uno Spiritu,
[10] alii operationes virtutum, alii prophetatio, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum;
[11] haec autem omnia operatur unus et idem Spiritus, dividens singulis prout vult.
[12] Sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum corpus sunt, ita et Christus;
[13] etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Iudaei sive Graeci sive servi sive liberi, et omnes unum Spiritum potati sumus.
[14] Nam et corpus non est unum membrum sed multa.
[15] Si dixerit pes: “Non sum manus, non sum de corpore ”, non ideo non est de corpore;
[16] et si dixerit auris: “ Non sum oculus, non sum de corpore ”, non ideo non est de corpore.
[17] Si totum corpus oculus est, ubi auditus? Si totum auditus, ubi odoratus?
[18] Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore, sicut voluit.
[19] Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus?
[20] Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.
[21] Non potest dicere oculus manui: “ Non es mihi necessaria! ”; aut iterum caput pedibus: “ Non estis mihi necessarii! ”.
[22] Sed multo magis, quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt;
[23] et, quae putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus; et, quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent,
[24] honesta autem nostra nullius egent. Sed Deus temperavit corpus, ei, cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem,
[25] ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra.
[26] Et sive patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra.
[27] Vos autem estis corpus Christi et membra ex parte.
[28] Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, deinde virtutes, exinde donationes curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum.
[29] Numquid omnes apostoli? Numquid omnes prophetae? Numquid omnes doctores? Numquid omnes virtutes?
[30] Numquid omnes donationes habent curationum? Numquid omnes linguis loquuntur? Numquid omnes interpretantur?
[31] Aemulamini autem charismata maiora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.