[1] Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iu dicari apud iniquos et non apud sanctos?
[2] An nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt? Et si in vobis iudicabitur mundus, indigni estis minimis iudiciis?
[3] Nescitis quoniam angelos iudicabimus, quanto magis saecularia?
[4] Saecularia igitur iudicia si habueritis, contemptibiles, qui sunt in ecclesia, illos constituite ad iudicandum?
[5] Ad verecundiam vestram dico! Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit iudicare inter fratrem suum?
[6] Sed frater cum fratre iudicio contendit, et hoc apud infideles?
[7] Iam quidem omnino defectio est vobis, quod iudicia habetis inter vosmetipsos! Quare non magis iniuriam accipitis, quare non magis fraudem patimini?
[8] Sed vos iniuriam facitis et fraudatis, et hoc fratribus!
[9] An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores
[10] neque fures neque avari, non ebriosi, non maledici, non rapaces regnum Dei possidebunt.
[11] Et haec quidam fuistis. Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri!
[12] “ Omnia mihi licent! ”. Sed non omnia expediunt. “ Omnia mihi licent! ”. Sed ego sub nullius redigar potestate.
[13] “ Esca ventri, et venter escis! ”. Deus autem et hunc et has destruet. Corpus autem non fornicationi sed Domino, et Dominus corpori;
[14] Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam.
[15] Nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt? Tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? Absit!
[16] An nescitis quoniam, qui adhaeret meretrici, unum corpus est? “ Erunt enim, inquit, duo in carne una ”.
[17] Qui autem adhaeret Domino, unus Spiritus est.
[18] Fugite fornicationem! Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.
[19] An nescitis quoniam corpus vestrum templum est Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri?
[20] Empti enim estis pretio! Glorificate ergo Deum in corpore vestro.